Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
22.
nemini dubium erat, quin Q. Fabius omnium
consensu destinaretur, eumque et praerogativae et primo
[p. 589]
vocatae omnes centuriae consulem cum L. Volumnio
dicebant.
[2]
Fabi oratio fuit, qualis biennio ante; deinde,
ut vincebatur consensu, versa postremo ad collegam
P. Decium poscendum:
[3]
id senectuti suae adminiculum
fore. censura duobusque consulatibus simul gestis expertum se, nihil concordi collegio firmius ad rem publicam tuendam esse. novo imperii socio vix iam adsuescere senilem animum posse; cum moribus notis
facilius se communicaturum consilia.
[4]
subscripsit orationi eius consul cum meritis P. Deci
laudibus, tur, quae ex concordia consulum bona
quaeque ex discordia mala in administratione rerum
militarium evenirent,
[5]
memorando, quamque prope ultimum discrimen suis et collegae certaminibus nuper
ventum foret, admonendo;
[6]
Decium Fabiumque uno
animo, una mente vivere; esse praeterea viros natos
militiae, factis magnos, ad verborum linguaeque certamina rudes:
[7]
ea ingenia consularia esse; callidos sollertesque, iuris atque eloquentiae consultos, qualis Ap.
Claudius esset, urbi ac foro praesides habendos praetoresque ad reddenda iura creandos esse.
[8]
his agendis
dies est consumptus.
[9]
postridie ad praescriptum consulis et consularia et praetoria comitia habita. consules creati Q. Fabius et P. Decius, Ap. Claudius
praetor, omnes absentes. et L. Volumnio ex senatus
consulto et scito plebis prorogatum in annum imperium est.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.