previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

23. eo anno prodigia multa fuerunt, quorum averruncandorum causa supplicationes in biduum senatus decrevit; [2] publice vinum ac tus praebitum; supplicatum iere frequentes viri feminaeque. [3] insignem supplicationem fecit certamen in sacello Pudicitiae patriciae, quod in foro bovario est ad aedem rotundam Herculis, inter matronas ortum. [4] Verginiam, Auli filiam, patriciam plebeio nuptam, L. Volumnio consuli, matronae, quod e patribus enupsisset, sacris arcuerant. brevis altercatio inde ex iracundia muliebri [p. 590] in contentionem animorum exarsit, [5] cum se Verginia et patriciam et pudicam in patriciae Pudicitiae templum ingressam et uni nuptam, ad quem virgo deducta sit, nec se viri honorumve eius ac rerum gestarum paenitere, ex vero gloriaretur. [6] facto deinde egregio magnifica verba adauxit: in vico Longo, ubi habitabat, extrema parte aedium, quod satis esset loci modico sacello, exclusit aramque ibi posuit et convocatis plebeis matronis conquesta iniuriam patriciarum ' [7] hanc ego aram' inquit 'Pudicitiae plebeiae dedico vosque hortor, ut, quod certamen virtutis viros in hac civitate tenet, [8] hoc pudicitiae inter matronas sit detisque operam, ut haec ara quam illa, si quid potest, sanctius et a castioribus coli dicatur.' [9] eodem ferme ritu et haec ara, quo illa antiquior, culta est, ut nulla nisi spectatae pudicitiae matrona et quae uni viro nupta fuisset ius sacrificandi haberet. [10] vulgata dein religio cum pollutis, nec matronis solum sed omnis ordinis feminis, postremo in oblivionem venit.

eodem anno Cn. [11] et Q. Ogulnii aediles curules aliquot faeneratoribus diem dixerunt; [12] quorum bonis multatis ex eo, quod in publicum redactum est, aenea in Capitolio limina et trium mensarum argentea vasa in cella Iovis Iouemque in culmine cum quadrigis, et ad ficum Ruminalem simulacra infantium conditorum urbis sub uberibus lupae posuerunt semitamque saxo quadrato a Capena porta ad Martis straverunt. [13] et ab aedilibus plebeis L. Aelio Paeto et C. Fulvio Curvo ex multaticia item pecunia, quam exegerunt pecuariis damnatis, ludi facti pateraeque aureae ad Cereris positae.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus Latin (Charles Flamstead Walters, Robert Seymour Conway, 1919)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
hide References (64 total)
  • Commentary references to this page (1):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.51
  • Cross-references to this page (56):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ludi
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Lupa
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Mars
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Matrona
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Mulctaticia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Muliebris
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Cn. Ogulnius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Patera
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Patricii
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Pecuarii
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Pecunia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Porta
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Pudisitias
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Quadrigae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Sacella
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Semita
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Simulacra
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Supplicatio
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Templum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Tus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Aedes Aesculapii Carthagine
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Aediles
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ara
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, L. Aelius Paetus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Vasa
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Verginia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Vicus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Vinum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Capena
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Capitolium
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Comitia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, C. Fulvius Curvus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Feneratores
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ficus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Forum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Hercules
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Interregnum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Iudicia publica
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Iupiter
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), AEDI´LES
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), CERIA´LIA
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), COMIT´IA
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), GENS
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), MATRIMO´NIUM
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), SACELLUM
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), SCRIPTU´RA
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), SUPPLICA´TIO
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), VIAE
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ROMA
    • Smith's Bio, Fu'lvius
    • Smith's Bio, Heracles or HERCULES
    • Smith's Bio, MARS
    • Smith's Bio, Q. Ogu'lnius and Cn. Ogu'lnius
    • Smith's Bio, Paetus, Ae'lius
    • Smith's Bio, Pudici'tia
    • Smith's Bio, Virgi'nia
  • Cross-references in general dictionaries to this page (7):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: