Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
3. cum haud cuiquam in dubio esset bellum ab
Tarquiniis inminere, id quidem spe omnium serius
fuit; ceterum, id quod non timebant, per dolum ac
proditionem prope libertas amissa est.
erant in Romana iuventute adulescentes aliquot,
[2]
nec ii tenui loco orti, quorum in regno libido solutior
fuerat, aequales sodalesque adulescentium Tarquiniorum,
adsueti more regio vivere.
[3]
eam tum aequato iure omnium licentiam quaerentes libertatem aliorum in suam
vertisse servitutem inter se conquerebantur: regem
hominem esse, a quo inpetres, ubi ius, ubi iniuria opus
sit; esse gratiae locum, esse beneficio, et irasci et ignoscere posse, inter amicum atque inimicum discrimen
nosse;
[4]
leges rem surdam, inexorabilem esse, salubriorem
melioremque inopi quam potenti, nihil laxamenti nec
veniae habere, si modum excesseris; periculosum esse
in tot humanis erroribus sola innocentia vivere.
[5]
ita iam sua sponte aegris animis legati ab regibus superveniunt sine mentione reditus bona tantum
repetentes. eorum verba postquam in senatu audita
sunt, per aliquot dies ea consultatio tenuit, ne non
reddita belli causa, reddita belli materia et adiumentum
essent.
[6]
interim legati alia moliri, aperte bona repetentes clam recuperandi regni consilia struere et tamquam ad id, quod agi videbatur, ambientes nobilium
adulescentium animos pertemptant.
[7]
a quibus placide
oratio accepta est, iis litteras ab Tarquiniis reddunt
et de accipiendis clam nocte in urbem regibus conloquuntur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.