Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
41.
Sp. Cassius deinde et Proculus Verginius consules
facti. cum Hernicis foedus ictum; agri partes duae
ademptae. inde dimidium Latinis, dimidium plebi divisurus consul Cassius erat.
[2]
adiciebat huic muneri
agri aliquantum, quem publicum possideri a privatis
criminabatur. id multos quidem patrum, ipsos possessores, periculo rerum suarum terrebat; sed et publica
patribus sollicitudo inerat, largitione consulem periculosas libertati opes struere.
[3]
tum primum lex agraria
promulgata est, numquam deinde usaue ad hanc memoriam sine maximis motibus rerum agitata.
[4]
consul
alter largitioni resistebat auctoribus patribus nec omni
plebe adversante, quae primo coeperat fastidire munus
vulgatum:
[5]
a civibus abisse in socios; saepe deinde et
Verginium consulem in contionibus velut vaticinantem
audiebat, pestilens collegae munus esse, agros illos servitutem
[p. 113]
iis, qui acceperint, laturos, regno viam fieri.
quid ita enim adsumi socios et nomen Latinum?
[6]
quid
attinuisse Hernicis, paulo ante hostibus, capti agri
partem tertiam reddi, nisi ut eae gentes pro Coriolano
ducem Cassium habeant?
popularis iam esse dissuasor
[7]
et intercessor legis
agrariae coeperat. uterque deinde consul certatim plebi
indulgere. Verginius dicere passurum se adsignari
agros, dum ne cui nisi civi Romano adsignentur;
[8]
Cassius, quia in agraria largitione ambitiosus in socios
eoque civibus vilior erat, ut alio munere sibi reconciliaret civium animos, iubere pro Siculo frumento
pecuniam acceptam retribui populo.
[9]
id vero haud secus quam praesentem mercedem regni aspernata plebes;
adeo propter suspicionem insitam animis hominum
regni, velut abundarent omnia, munera eius respuebantur.
[10]
quem, ubi primum magistratu abiit, damnatum necatumque constat. sunt, qui patrem auctorem
eius supplicii ferant: eum cognita domi causa verberasse
ac necasse peculiumque filii Cereri consecravisse; signum inde factum esse et inscriptum 'ex Cassia familia
datum.'
[11]
invenio apud quosdam, idque propius fidem
est, a quaestoribus Caesone Fabio et L. Valerio diem
dictam perduellionis, damnatumque populi iudicio, dirutas publice aedes. ea est area ante Telluris aedem.
ceterum,
[12]
sive illud domesticum sive publicum fuit iudicium, damnatur Ser. Cornelio Q. Fabio consulibus.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

