Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
47. proelio ex parte una restituto nihilo segnius in
cornu altero Cn. Manlius consul pugnam ciebat, ubi
prope similis fortuna est versata.
[2]
nam ut altero in
cornu Q. Fabium, sic in hoc ipsum consulem Manlium
iam velut fusos agentem hostis et inpigre milites secuti sunt et, ut ille gravi vulnere ictus ex acie cessit,
interfectum rati gradum rettulere;
[3]
cessissentque loco,
ni consul alter cum aliquot turmis equitum in eam
partem citato equo advectus, vivere clamitans collegam,
se victorem fuso altero cornu adesse, rem inclinatam
[p. 120]
sustinuisset.
[4]
Manlius quoque ad restituendam aciem
se ipse coram offert. duorum consulum cognita ora
accendunt militum animos. simul et vanior iam erat
hostium acies, dum abundante multitudine freti subtracta subsidia mittunt ad castra oppugnanda.
[5]
in quae
haud magno certamine impetu facto, dum praedae
magis quam pugnae memores tererent tempus, triarii
Romani, qui primam inruptionem sustinere non potuerant, missis ad consules nuntiis, quo loco res essent,
conglobati ad praetorium redeunt et sua sponte ipsi
proelium renovant.
[6]
et Manlius consul revectus in castra ad omnes
portas milite opposito hostibus viam clauserat. ea desperatio Tuscis rabiem magis quam audaciam accendit.
nam cum incursantes, quacumque exitum ostenderet
spes, vano aliquotiens impetu issent, globus iuvenum
unus in ipsum consulem insignem armis invadit.
[7]
prima
excepta a circumstantibus tela; sustineri deinde vis
nequit. consul mortifero vulnere ictus cadit, fusique
circa omnes.
[8]
Tuscis crescit audacia; Romanos terror
per tota castra trepidos agit, et ad extrema ventum
foret, ni legati rapto consulis corpore patefecissent
una porta hostibus viam.
[9]
ea erumpunt; consternatoque agmine abeuntes in victorem alterum incidunt
consulem. ibi iterum caesi fusique passim. victoria
egregia parta, tristis tamen duobus tam claris funeribus.
[10]
itaque consul decernente senatu triumphum, si
exercitus sine imperatore triumphare possit, pro eximia
eo bello opera facile passurum respondit; se, familia
funesta Q. Fabi fratris morte, re publica ex parte orba,
consule altero amisso, publico privatoque deformem
luctu lauream non accepturum.
[11]
omni acto triumpho
depositus triumphus clarior fuit; adeo spreta in tempore gloria interdum cumulatior redit. funera deinde
duo deinceps collegae fratrisque ducit, idem in utroque laudator, cum concedendo illis suas laudes ipse
[p. 121]
maximam partem earum ferret.
[12]
neque inmemor eius,
quod initio consulatus inbiberat, reconciliandi animos
plebis, saucios milites curandos dividit patribus. Fabiis
plurimi dati nec alibi maiore cura habiti. inde populares iam esse Fabii nec hoc ulla re nisi salubri rei
publicae arte.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

