previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

35. postquam vero comitia decemviris creandis in trinum nundinum indicta sunt, [2] tanta exarsit ambitio, ut primores quoque civitatismetu, credo, ne tanti possessio imperii vacuo ab se relicto loco haud satis dignis pateretprensarent homines, honorem summa ope a se impugnatum ab ea plebe, cum qua contenderant, suppliciter petentes. [3] demissa iam in discrimen dignitas ea aetate iisque honoribus actis stimulabat Ap. Claudium. nescires, utrum inter decemviros an inter candidatos numerares. [4] propior interdum petendo quam gerendo magistratui erat: criminari optimates, extollere candidatorum levissimum quemque humillimumque, [5] ipse medius inter tribunicios, Duillios Iciliosque, in foro volitare, per illos se plebi venditare, donec collegae quoque, qui unice illi dediti fuerant ad id tempus, coniecere in eum oculos, mirantes, quid sibi vellet. [6] apparere nihil sinceri esse; profecto haud gratuitam in tanta superbia comitatem fore; nimium in ordinem se ipsum cogere et vulgari cum privatis non tam properantis abire magistratu quam viam ad continuandum magistratum quaerentis esse. [7] propalam obviam ire cupiditati parum ausi obsecundando mollire impetum adgrediuntur. comitiorum illi habendorum, quando minimus natu sit, munus consensu iniungunt. ars haec erat, [8] ne semet ipse creare posset, quod praeter tribunos plebi, et id ipsum pessimo exemplo, nemo umquam fecisset.

ille enimvero, quod bene vertat, habiturum se comitia professus, [9] impedimentum pro occasione arripuit [p. 175] deiectisque honore per coitionem duobus Quinctiis, Capitolino et Cincinnato, et patruo suo C. Claudio, constantissimo viro in optimatium causa, et aliis eiusdem fastigii civibus, nequaquam splendore vitae pares decemviros creat, [10] se in primis, quod haud secus factum inprobabant boni, quam nemo facere ausurum crediderat. [11] creati cum eo M. Cornelius Maluginensis, M. Sergius, L. Minucius, Q. Fabius Vibulanus, Q. Poetilius, T. Antonius Merenda, K. Duillius, Sp. Oppius Cornicen, M'. Rabuleius.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1914)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
hide References (37 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: