previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

62. ad id, quod sua sponte satis conlectum animorum erat, indignitate etiam Romani accendebantur: iam alterum exercitum victorem in urbem rediturum, sibi ultro per contumelias hostem insultare; quando autem se, si tum non sint, pares hostibus fore? [2] ubi haec fremere militem in castris consul sensit, contione advocata 'quem ad modum' inquit 'in Algido res gesta sit, arbitror vos, milites, audisse. qualem liberi populi exercitum decuit esse, talis fuit. [3] consilio collegae, virtute militum victoria parta est. quod ad me attinet, id consilii animique habiturus sum, quod vos mihi feceritis. et trahi bellum salubriter et mature perfici potest. [4] si trahendum est, ego, ut in dies spes virtusque vestra crescat, eadem, qua institui, disciplina efficiam; si iam satis animi est decernique placet, agitedum clamorem, qualem in acie sublaturi estis, tollite hic indicem voluntatis virtutisque vestrae!' [5] postquam ingenti alacritate clamor est sublatus, quod bene vertat, gesturum se illis morem posteroque die in aciem deducturum adfirmat. reliquum diei apparandis armis consumptum est.

[6] postero die simul instrui Romanam aciem Sabini videre et ipsi, iam pridem avidi certaminis procedunt. [p. 204] proelium fuit, quale inter fidentes sibimet ambo exercitus, veteris perpetuaeque alterum gloriae, alterum nova nuper victoria elatum. [7] consilio etiam Sabini vires adiuvere; nam cum aequassent aciem, duo extra ordinem milia, quae in sinistrum cornu Romanorum in ipso certamine inpressionem facerent, tenuere. [8] quae ubi inlatis ex transverso signis degravabant prope circumventum cornu, equites duarum legionum sescenti fere ex equis desiliunt cedentibusque iam suis provolant in primum simulque et hosti se opponunt et aequato primum periculo, pudore deinde animos peditum accendunt. [9] verecundiae erat equitem suo alienoque Marte pugnare, peditem ne ad pedes quidem degresso equiti parem esse.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1914)
hide References (12 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: