Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
15.
tumultuantem deinde multitudinem incerta
existimatione facti ad contionem vocari iussit et Maelium iure caesum pronuntiavit, etiam si regni crimine insons fuerit, qui vocatus a magistro equitum ad dictatorem non venisset.
[2]
se ad causam cognoscendam consedisse, qua cognita habiturum fuisse Maelium similem
causae fortunam; vim parantem, ne iudicio se committeret, vi coercitum esse.
[3]
nec cum eo tamquam cum
cive agendum fuisse, qui natus in libero populo inter
iura legesque, ex qua urbe reges exactos sciret eodemque anno sororis filios regis et liberos consulis, liberatoris patriae, propter pactionem indicatam recipiendorum in urbem regum a patre securi esse percussos,
[4]
ex qua Collatinum Tarquinium consulem nominis odio
abdicare se magistratu atque exulare iussum, in qua
de Sp. Cassio post aliquot annos propter consilia inita
de regno supplicium sumptum, in qua nuper decemviros bonis, exilio, capite multatos ob superbiam regiam,
in ea Sp. Maelius spem regni conceperit.
[5]
et quis homo?
quamquam nullam nobilitatem, nullos honores, nulla
merita cuiquam ad dominationem pandere viam; sed
tamen Claudios, Cassios consulatibus, decemviratibus
suis maiorumque honoribus, splendore familiarum sustulisse animos, quo nefas fuerit;
[6]
Sp. Maelium, cui
tribunatus plebis magis optandus quam sperandus
fuerit, frumentarium divitem, bilibris farris sperasse
libertatem se civium suorum emisse ciboque obiciendo
ratum victorem finitimorum omnium populum in servitutem perlici posse,
[7]
ut, quem senatorem concoquere
civitas vix posset, regem ferret Romuli conditoris ab
diis orti, recepti ad deos, insignia atque imperium
habentem.
[8]
non pro scelere id magis quam pro monstro
habendum, nec satis esse sanguine eius expiatum, nisi
tecta parietesque, intra quae tantum amentiae conceptum esset, dissiparentur bonaque contacta pretiis
[p. 235]
regni mercandi publicarentur. iubere itaque quaestores
vendere ea bona atque in publicum redigere.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.