Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
3.
cum maxime haec in senatu agerentur, Canuleius pro legibus suis et adversus consules ita disseruit: '
[2]
quanto opere vos, Quirites, contemnerent patres,
quam indignos ducerent, qui una secum urbe intra
eadem moenia viveretis, saepe equidem et ante videor
animadvertisse, nunc tamen maxime, quod adeo atroces
in has rogationes nostras coorti sunt,
[3]
quibus quid
aliud quam admonemus cives nos eorum esse et, si
non easdem opes habere, eandem tamen patriam incolere?
[4]
altera conubium petimus, quod finitumis externisque dari solet—nos quidem civitatem, quae
plus quam conubium est, hostibus etiam victis dedimus—;
[5]
altera nihil novi ferimus, sed id, quod
populi est, repetimus atque usurpamus, ut, quibus
velit, populus Romanus honores mandet.
[6]
quid tandem
est, cur caelum ac terras misceant, cur in me impetus modo paene in senatu sit factus, negent se
manibus temperaturos violaturosque denuntient sacrosanctam potestatem?
[7]
si populo Romano liberum suffragium datur, ut, quibus velit, consulatum mandet, et
non praeciditur spes plebeio quoque, si dignus summo
honore erit, apiscendi summi honoris, stare urbs haec
non poterit? de imperio actum est? et perinde hoc
valet, plebeiusne consul fiat, tamquam servum aut
libertinum aliquis consulem futurum dicat?
[8]
ecquid
[p. 221]
sentitis, in quanto contemptu vivatis? lucis vobis huius
partem, si liceat, adimant; quod spiratis, quod vocem
mittitis, quod formas hominum habetis, indignantur;
quin etiam,
[9]
si dis placet, nefas aiunt esse consulem
plebeium fieri. obsecro vos, si non ad fastos, non ad
commentarios pontificum admittimur, ne ea quidem
scimus, quae omnes peregrini etiam sciunt, consules
in locum regum successisse nec aut iuris aut maiestatis quicquam habere, quod non in regibus ante
fuerit?
[10]
en numquam creditis fando auditum esse
Numam Pompilium, non modo non patricium sed ne
civem quidem Romanum, ex Sabino agro accitum,
populi iussu patribus auctoribus Romae regnasse?
L. deinde Tarquinium non Romanae modo,
[11]
sed ne
Italicae quidem gentis, Demarati Corinthii filium, incolam ab Tarquiniis, vivis liberis Anci regem factum?
Ser.
[12]
Tullium post hunc, captiva Corniculana natum,
patre nullo, matre serva, ingenio virtute regnum tenuisse? quid enim de T. Tatio Sabino dicam, quem
ipse Romulus, parens urbis, in societatem regni accepit?
[13]
ergo dum nullum fastiditur genus, in quo eniteret virtus, crevit imperium Romanum. paeniteat
nunc vos plebei consulis, cum maiores nostri advenas
reges non fastidierint et ne regibus quidem exactis
clausa urbs fuerit peregrinae virtuti?
[14]
Claudiam certe
gentem post reges exactos ex Sabinis non in civitatem
modo accepimus, sed etiam in patriciorum numerum.
ex peregrinone patricius,
[15]
deinde consul fiat, civis Romanus si sit ex plebe, praecisa consulatus spes erit?
utrum tandem non credimus fieri posse,
[16]
ut vir fortis
ac strenuus, pace belloque bonus, ex plebe sit, Numae,
L. Tarquinio, Ser.
[17]
Tullio similis, an, ne si sit quidem,
ad gubernacula rei publicae accedere eum patiemur
potiusque decemviris, taeterrimis mortalium, qui tamen
omnes ex patribus erant, quam optimis regum, novis
hominibus, similis consules sumus habituri?
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.