Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
41.
adversus haec Tempani oratio incompta fuisse
dicitur, ceterum militariter gravis, non suis vana laudibus, non crimine alieno laeta.
[2]
quanta prudentia rei
bellicae in C. Sempronio esset, non militis de imperatore existimationem esse, sed populi Romani fuisse,
[p. 260]
cum eum comitiis consulem legeret.
[3]
itaque ne ab se
imperatoria consilia neu consulares artes exquirerent,
quae pensitanda quoque magnis animis atque ingeniis
essent;
[4]
sed quod viderit, referre posse. vidisse autem
se, priusquam ab acie intercluderetur, consulem in prima
acie pugnantem, adhortantem, inter signa Romana telaque hostium versantem.
[5]
postea se a conspectu suorum
ablatum ex strepitu tamen et clamore sensisse usque
ad noctem extractum certamen nec ad tumulum, quem
ipse tenuerat, prae multitudine hostium credere perrumpi potuisse.
[6]
exercitus ubi esset, se nescire; arbitrari, velut ipse in re trepida loci praesidio se suosque sit tutatus, sic consulem servandi exercitus causa
loca tutiora castris cepisse;
[7]
nec Volscorum meliores
res esse credere quam populi Romani; fortunam noctemque omnia erroris mutui inplesse. precantemque deinde.
ne se fessum labore ac vulneribus tenerent, cum ingenti
laude non virtutis magis quam moderationis dimiserunt.
[8]
cum haec agerentur, iam consul via Labicana ad
fanum Quietis erat. eo missa plaustra iumentaque alia
ab urbe exercitum adfectum proelio ac via nocturna
excepere.
[9]
paulo post in urbem est ingressus consul
non ab se magis enixe amovens culpam quam Tempanium meritis laudibus ferens.
Maestae civitati ab re male gesta
[10]
et iratae ducibus
M. Postumius reus obiectus, qui tribunus militum pro
consule ad Veios fuerat, decem milibus aeris gravis
damnatur.
[11]
T. Quinctium, collegam eius, quia et in
Volscis consul auspicio dictatoris Postumi Tuberti et
ad Fidenas legatus dictatoris alterius Mam. Aemili res
prospere gesserat, totam culpam eius temporis in praedamnatum collegam transferentem omnes tribus absolverunt.
[12]
profuisse ei Cincinnati patris memoria
dicitur, venerabilis viri, et exactae iam aetatis Capitolinus Quinctius suppliciter orans, ne se brevi reliquo
vitae spatio tam tristem nuntium ferre ad Cincinnatum paterentur.
[p. 261]
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.