Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
54.
creati consules sunt Cn. Cornelius Cossus,
L. Furius Medullinus iterum.
[2]
non alias aegrius plebs
tulit tribunicia comitia sibi non commissa. eum dolorem quaestoriis comitiis simul ostendit et ulta est
tunc primum plebeis quaestoribus creatis,
[3]
ita ut in
quattuor creandis uni patricio K. Fabio Ambusto relinqueretur locus, tres plebei Q. Silius, P. Aelius, P.
Pupius clarissimarum familiarum iuvenibus praeferrentur.
[4]
auctores fuisse tam liberi populo suffragii Icilios
accipio, ex familia infestissima patribus tres in eum
annum tribunos plebis creatos, multarum magnarumque rerum molem avidissimo ad ea populo ostentantes,
cum adfirmassent nihil se moturos,
[5]
si ne quaestoriis
quidem comitiis, quae sola promiscua plebei patribusque reliquisset senatus, satis animi populo esset ad
id, quod tam diu vellent et per leges liceret.
[6]
pro
ingenti itaque victoria id fuit plebi, quaesturamque
eam non honoris ipsius fine aestimabant, sed patefactus ad consulatum ac triumphos locus novis hominibus videbatur.
[7]
patres contra non pro communicatis,
sed pro amissis honoribus fremere; negare, si ea ita
sint, liberos tollendos esse, qui pulsi maiorum loco
cernentesque alios in possessione dignitatis suae salii
flaminesque nusquam alio quam ad sacrificandum pro
populo sine imperiis ac potestatibus relinquantur.
[8]
inritatis utriusque partis animis cum et spiritus plebs
sumpsisset et tres ad popularem causam celeberrimi
[p. 275]
nominis haberet duces, patres omnia quaestoriis comitiis, ubi utrumque plebi liceret, similia fore cernentes tendere ad consulum comitia, quae nondum
promiscua essent;
[9]
Icilii contra tribunos militum creandos dicere et tandem aliquando inpertiendos plebi
honores.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.