Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
17.
ingens inde haberi captivus vates coeptus,
eumque adhibere tribuni militum Cornelius Postumiusque ad prodigii Albani procurationem ac deos rite
placandos coepere;
[2]
inventumque tandem est, ubi neglectas caerimonias intermissumve sollemne dii arguerent: nihil profecto aliud esse quam magistratus vitio
creatos Latinas sacrumque in Albano monte non rite
concepisse.
[3]
unam expiationem eorum esse, ut tribuni
militum abdicarent se magistratu, auspicia de integro
repeterentur et interregnum iniretur.
[4]
ea ita facta sunt
ex senatus consulto. interreges tres deinceps fuere:
L. Valerius, Q. Servilius Fidenas, M. Furius Camillus.
[5]
numquam desitum interim turbari comitia interpellantibus tribunis plebis, donec convenisset prius, ut maior
pars tribunorum militum ex plebe crearetur.
quae dum aguntur,
[6]
concilia Etruriae ad fanum
Voltumnae habita, postulantibusque Capenatibus ac
Faliscis, ut Veios communi animo consilioque omnes
Etruriae populi ex obsidione eriperent,
[7]
responsum est
antea se id Veientibus negasse, quia, unde consilium
[p. 304]
non petissent super tanta re, auxilium petere non deberent; nunc iam pro se fortunam suam illis negare.
[8]
maxime in ea parte Etruriae consedisse gentem invisitatam; novos accolas Gallos esse, cum quibus nec
pax satis fida nec bellum pro certo sit.
[9]
sanguini
tamen nominique et praesentibus periculis consanguineorum id dari, ut, si qui iuventutis suae voluntate
ad id bellum eant, non inpediant.
[10]
eum magnum advenisse hostium numerum fama Romae erat; eoque
mitescere discordiae intestinae metu communi, ut fit,
coepere.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

