Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
20.
dictator cum iam in manibus videret victoriam esse, urbem opulentissimam capi tantumque praedae fore, quantum non omnibus in unum conlatis ante
bellis fuisset,
[2]
ne quam inde aut militum iram ex malignitate praedae partitae aut invidiam apud patres ex
prodiga largitione caperet, litteras ad senatum misit:
deum inmortalium benignitate,
[3]
suis consiliis, patientia
militum Veios iam fore in potestate populi Romani;
quid de praeda faciendum censerent?
[4]
duae senatum distinebant sententiae, senis P. Licini,
quem primum dixisse a filio interrogatum ferunt, edici
palam placere populo, ut, qui particeps esse praedae
vellet,
[5]
in castra Veios iret, altera Ap. Claudi, qui largitionem novam, prodigam, inaequalem, inconsultam arguens, si semel nefas ducerent captam ex hostibus in
aerario exhausto bellis pecuniam esse, auctor erat stipendii
[p. 307]
ex ea pecunia militi numerandi, ut eo minus
tributi plebes conferret;
[6]
eius enim doni societatem sensuras aequaliter omnium domos, non avidas in direptiones manus otiosorum urbanorum praerepturas fortium
bellatorum praemia esse, cum ita ferme eveniat, ut
segnior sit praedator, ut quisque laboris periculique
praecipuam petere partem soleat.
Licinius contra suspectam
[7]
et invisam semper eam
pecuniam fore aiebat causasque criminum ad plebem,
seditionum inde ac legum novarum praebituram;
[8]
satius
igitur esse reconciliari eo dono plebis animos, exhaustis atque exinanitis tributo tot annorum succurri
et sentire praedae fructum ex eo bello, in quo prope
consenuerint. gratius id fore laetiusque, quod quisque
sua manu ex hoste captum domum rettulerit, quam
si multiplex alterius arbitrio accipiat.
[9]
ipsum dictatorem fugere invidiam ex eo criminaque; eo delegasse ad
senatum; senatum quoque debere reiectam rem ad se
permittere plebi ac pati habere, quod cuique fors belli
dederit.
haec tutior visa sententia est,
[10]
quae popularem senatum faceret. edictum itaque est, ad praedam Veientem, quibus videretur, in castra ad dictatorem proficiscerentur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

