Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
30.
senatum vero incitare adversus legem haud
desistebat: ne aliter descenderent in forum, cum dies
ferendae legis venisset, quam ut qui meminissent sibi
pro aris focisque et deum templis ac solo, in quo nati
essent, dimicandum fore.
[2]
nam quod ad se privatim
attineat, si suae gloriae sibi inter dimicationem patriae
meminisse sit fas, sibi amplum quoque esse urbem ab
se captam frequentari, cotidie se frui monumento gloriae suae et ante oculos habere urbem latam in triumpho
suo, insistere omnes vestigiis laudum suarum;
[3]
sed nefas
ducere desertam ac relictam ab dis inmortalibus incoli urbem et in captivo solo habitare populum Romanum et victrice patria victam mutari.
[4]
his adhortationibus principis concitati patres, senes
iuvenesque, cum ferretur lex, agmine facto in forum
venerunt dissipatique per tribus suos quisque tribules
prensantes orare cum lacrimis coepere,
[5]
ne eam patriam,
pro qua fortissime felicissimeque ipsi ac patres eorum
dimicassent, desererent, Capitolium, aedem Vestae, cetera circa templa deorum ostentantes;
[6]
ne exulem, extorrem populum Romanum ab solo patrio ac diis
penatibus in hostium urbem agerent eoque rem adducerent, ut melius fuerit non capi Veios, ne Roma desereretur.
[7]
quia non vi agebant, sed precibus et inter
preces multa deorum mentio erat, religiosum parti
maximae fuit, et legem una plures tribus antiquarunt
[p. 319]
quam iusserunt.
[8]
adeoque ea victoria laeta patribus
fuit, ut postero die referentibus consulibus senatus consultum fieret, ut agri Veientani septena iugera plebi
dividerentur nec patribus familiae tantum, sed ut omnium in domo liberorum capitum ratio haberetur, vellentque in eam spem liberos tollere.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

