Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
47.
dum haec Veis agebantur, interim arx
[p. 335]
Romae Capitoliumque in ingenti periculo fuit.
[2]
namque Galli seu vestigio notato humano, qua nuntius a
Veis pervenerat, seu sua sponte animadverso ad Carmentis saxo ascensu aequo, nocte sublustri, cum primo
inermem, qui temptaret viam, praemisissent, tradentes
inde arma,
[3]
ubi quid iniqui esset, alterni innixi sublevantesque in vicem et trahentes alii alios, prout
postularet locus, tanto silentio in summum evasere,
ut non custodes solum fallerent, sed ne canes quidem,
sollicitum animal ad nocturnos strepitus, excitarent.
anseres non fefellere,
[4]
quibus sacris Iunonis in summa
inopia cibi tamen abstinebatur. quae res saluti fuit;
namque clangore eorum alarumque crepitu excitus M.
Manlius, qui triennio ante consul fuerat, vir belle
egregius, armis arreptis simul ad arma ceteros ciens
vadit et, dum ceteri trepidant, Gallum, qui iam in
summo constiterat, umbone ictum deturbat.
[5]
cuius casus prolapsi cum proximos sterneret, trepidantes alios
armisque omissis saxa, quibus adhaerebant, manibus
amplexos trucidat. iamque et alii congregati telis
missilibusque saxis proturbare hostes, ruinaque tota
prolapsa acies in praeceps deferri.
[6]
sedato deinde tumultu reliquum noctis, quantum in turbatis mentibus
poterat, cum praeteritum quoque periculum sollicitaret,
quieti datum est.
[7]
luce orta vocatis classico ad concilium militibus ad
tribunos, cum et recte et perperam facto pretium deberetur, Manlius primum ob virtutem laudatus donatusque non ab tribunis solum militum, sed consensu etiam
militari;
[8]
cui universi selibras farris et quartarios vini
ad aedes eius, quae in arce erant, contulerunt, rem dictu
parvam, ceterum inopia fecerat eam argumentum ingens caritatis, cum se quisque victu suo fraudans detractum corpori atque usibus necessariis ad honorem
unius viri conferret.
[9]
tum vigiles eius loci, qua fefellerat
ascendens hostis, citati; et cum in omnes more militari
se animadversurum Q. Sulpicius tribunus militum pronuntiasset,
[p. 336]
[10]
consentiente clamore militum in unum vigilem conicientium culpam deterritus a ceteris abstinuit, reum haud dubium eius noxae adprobantibus
cunctis de saxo deiecit.
[11]
inde intentiores utrimque
custodiae esse, et apud Gallos, quia vulgatum erat inter
Veios Romamque nuntios commeare, et apud Romanos
ab nocturne periculi memoria.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

