previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

12. dictator etsi maiorem dimicationem propositam domi quam foris cernebat, tamen, sen quia celeritate ad bellum opus erat, seu victoria triumphoque dictaturae ipsi vires se additurum ratus, dilectu habito in agrum Pomptinum, quo a Volscis exercitum inductum audierat, pergit.

[2] non dubito, praeter satietatem tot iam libris adsidua bella cum Volscis gesta legentibus illud quoque succursurum, quod mihi percensenti propiores temporibus harum rerum auctores miraculo fuit, unde totiens victis Volscis et Aequis suffecerint milites. [3] quod cum ab antiquis tacitum praetermissum sit, cuius tandem ego rei praeter opinionem, quae sua cuique coniectant' esse potest, auctor sim? [4] simile veri est aut intervallis bellorum, sicut nunc in dilectibus fit Romanis, alia atque alia subole iuniorum ad bella instauranda totiens usos esse, aut non ex iisdem semper populis exercitus scriptos, quamquam eadem semper gens bellum intulerit, [5] aut innumerabilem multitudinem liberorum capitum in eis fuisse locis, quae nunc vix seminario exiguo militum relicto servitia Romana ab solitudine vindicant. [6] ingens certe, quod inter omnes auctores conveniat, quamquam nuper Camilli ductu atque auspicio accisae res erant, Volscorum exercitus fuit. ad hoc Latini Hernicique accesserant et Circeiensium quidam et coloni etiam a Velitris Romani.

[7] dictator castris eo die positis, postero cum auspicato prodisset hostiaque caesa pacem deum adorasset, laetus ad milites iam arma ad propositum pugnae signum, sicut edictum erat, luce prima capientes processit. [p. 359] ' [8] nostra victoria est, milites', inquit, 'si quid di vatesque eorum in futurum vident. itaque, ut decet certae spei plenos et cum inparibus manus conserturos, pilis ante pedes positis gladiis tantum dextras armemus. ne procurri quidem ab acie velim, sed obnixos uos stabili gradu impetum hostium excipere. [9] ubi illi vana iniecerint missilia et effusi stantibus vobis se intulerint, tum micent gladii, et veniat in mentem unicuique deos esse, qui Romanum adiuvent, deos, qui secundis avibus in proelium miserint. [10] tu, T. Quincti, equitem intentus ad primum initium moti certaminis teneas; ubi haerere iam aciem conlato pede videris, tum terrorem equestrem occupatis alio pavore infer invectusque ordines pugnantium dissipa.' [11] sic eques, sic pedes, ut praeceperat, pugnant; nec dux legiones nec fortuna fefellit ducem.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus Latin (Charles Flamstead Walters, Robert Seymour Conway, 1919)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
hide References (20 total)
  • Cross-references to this page (12):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Senatus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Aequi
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Volsci
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, A. Cornelius Cossus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Circeienses
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), DUO VIRI
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), LUDI ROMA´NI
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), SERVUS
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), SIBYLLI´NI LIBRI
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), CIRCEII
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ITA´LIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), LATIUM
  • Cross-references in general dictionaries to this page (8):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: