Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
51.
Hannibali victori cum ceteri circumfusi gratularentur suaderentque, ut tanto perfunctus bello diei
[p. 112]
quod reliquum esset noctisque insequentis quietem et
ipse sibi sumeret et fessis daret militibus,
[2]
Maharbal
praefectus equitum, minime cessandum ratus 'immo
ut, quid hac pugna sit actum, scias, die quinto' inquit
'victor in Capitolio epulaberis. sequere; cum equite
ut prius venisse quam venturum sciant, praecedam.'
Hannibali nimis laeta res est visa maiorque,
[3]
quam ut
eam statim capere animo posset. itaque voluntatem
se laudare Maharbalis ait; ad consilium pensandum
temporis opus esse.
[4]
tum Maharbal: 'non omnia nimirum eidem di dedere: vincere scis, Hannibal, victoria
uti nescis.' mora eius diei satis creditur saluti fuisse
urbi atque imperio.
[5]
Postero die ubi primum inluxit, ire ad spolia
legenda foedamque etiam hostibus spectandam stragem
insistunt.
[6]
iacebant tot Romanorum milia, pedites passim
equitesque, ut quem cuique fors aut pugna iunxerat
aut fuga. adsurgentes quidam ex strage media cruenti,
quos stricta matutino frigore excitaverant vulnera, ab
hoste oppressi sunt;
[7]
quosdam et iacentis vivos succisis
feminibus poplitibusque invenerunt, nudantis cervicem
iugulumque et reliquum sanguinem iubentes haurire;
[8]
inventi quidam sunt mersis in effossam terram capitibus, quos sibi ipsos fecisse foveas obruentesque ora
superiecta humo interclusisse spiritum apparebat.
[9]
praecipue convertit omnes subtractus Numida mortuo superincubanti Romano uivus naso auribusque laceratis, cum
ille manibus ad capiendum telum inutilibus in rabiem
ira versa laniando dentibus hostem expirasset.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

