Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
19.
ceterum mitescente iam hieme educto ex
hibernis milite Casilinum redit,
[2]
ubi, quamquam ab
oppugnatione cessatum erat, obsidio tamen continua
oppidanos praesidiumque ad ultimum inopiae adduxerat.
[3]
castris Romanis Ti. Sempronius praeerat dictatore auspiciorum repetendorum causa profecto Romam.
[4]
Marcellum
et ipsum cupientem ferre auxilium obsessis et Volturnus amnis inflatus aquis et preces Nolanorum Acerranorumque tenebant Campanos timentium, si praesidium Romanum abscessisset.
[5]
Gracchus adsidens tantum
Casilino, quia praedictum erat dictatoris, ne quid absente
eo rei gereret, nihil movebat, quamquam, quae facile
omnem patientiam vincerent, nuntiabantur a Casilino:
nam
[6]
et praecipitasse se quosdam non tolerantes famem
constabat, et stare inermes in muris nuda corpora ad
missilium telorum ictus praebentes.
[7]
ea aegre patiens
Gracchus, cum neque pugnam conserere dictatoris
iniussu auderet—pugnandum autem esse, si palam
frumentum inportaret, videbat—neque clam inportandi spes esset,
[8]
farre ex agris circa undique convecto
cum conplura dolia conplesset, nuntium ad magistratum
Casilinum misit, ut exciperent dolia, quae amnis deferret.
[9]
insequenti nocte intentis omnibus in flumen ac spem
[p. 147]
ab nuntio Romano factam dolia medio missa amni
defluxerunt;
[10]
aequaliterque inter omnes frumentum divisum. id postero quoque die ac tertio factum est;
nocte et mittebantur et perveniebant; eo custodias
hostium fallebant.
[11]
imbribus deinde continuis citatior
solito amnis transverse vertice dolia impulit ad ripam,
quam hostes servabant. ibi haerentia inter obnata
ripis salicta conspiciuntur, nuntiatumque Hannibali est,
et deinde intentiore custodia cautum, ne quid falleret
Volturno ad urbem missum.
[12]
nuces tamen fusae ab
Romanis castris, cum medio amni ad Casilinum defluerent, cratibus excipiebantur.
[13]
postremo ad id ventum
inopiae est, ut lora detractasque scutis pelles, ubi fervida mollissent aqua, mandere conarentur nec muribus
aliove animali abstinerent et omne herbarum radicumque genus aggeribus infimis muri eruerent.
[14]
et cum
hostes obarassent, quidquid herbidi terreni extra murum
erat, raporum semen iniecerunt, ut Hannibal 'Eone
usque, dum ea nascuntur, ad Casilinum sessurus sum?'
exclamaret;
[15]
et qui nullam antea pactionem auribus
admiserat, tum demum agi secum est passus de redemptione liberorum capitum.
[16]
septunces auri in singulos
pretium convenit. fide accepta tradiderunt sese. donec
omne aurum persolutum est, in vinculis habiti; tum
emissi summa cum fide.
[17]
id verius est quam ab equite
in abeuntis inmisso interfectos. Praenestini maxima
pars fuere. ex quingentis septuaginta, qui in praesidio
fuerunt, minus dimidium ferrum famesque absumpsit;
ceteri incolumes Praeneste cum praetore suo M. Anicio
—scriba is antea fuerat—redierunt.
[18]
statua eius
indicio fuit Praeneste in foro statuta, loricata, amicta
toga, velato capite, et tria signa cum titulo lamnae
aeneae inscripto, M. Anicium pro militibus, qui Casilini in praesidio fuerint, votum solvisse. idem titulus
tribus signis in aede Fortunae positis fuit subiectus.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

