Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
41.
ante omnia claram
et memorabilem pugnam fecit Hasdrubal imperator
captus et Hanno et Mago nobiles Carthaginienses,
Mago ex gente Barcina,
[2]
propinqua cognatione Hannibali iunctus, Hanno auctor rebellionis Sardis bellique
eius haud dubie concitor.
[3]
nec Sardorum duces minus
nobilem eam pugnam cladibus suis fecerunt: nam et
filius Hampsicorae Hostus in acie cecidit,
[4]
et Hampsicora cum paucis equitibus fugiens, ut super adflictas
res necem quoque fili audivit, nocte, ne cuius interventus coepta inpediret, mortem sibi conscivit.
[5]
ceteris
urbs Cornus eadem, quae ante, fugae receptaculum
fuit; quam Manlius victore exercitu adgressus intra
dies paucos recepit.
[6]
deinde aliae quoque civitates, quae
ad Hampsicoram Poenosque defecerant, obsidibus datis
dediderunt sese; quibus stipendio frumentoque imperato
pro cuiusque aut viribus aut delicto Caralis exercitum
reduxit.
[7]
ibi navibus longis deductis inpositoque, quem
secum advexerat, milite Romam navigat Sardiniamque
perdomitam nuntiat patribus; et stipendium quaestoribus,
frumentum aedilibus, captivos Q. Fulvio praetori tradit.
[p. 172]
[8]
per idem tempus T. Otacilius praetor ab Lilybaeo
classi in Africam transvectus depopulatusque agrum
Carthaginiensem cum Sardiniam inde peteret,
[9]
quo fama
erat Hasdrubalem a Balearibus nuper traiecisse, classi
Africam repetenti occurrit, levique certamine in alto
commisso septem inde naves cum sociis navalibus cepit.
ceteras metus haud secus quam tempestas passim disiecit.
per eosdem forte dies
[10]
et Bomilcar cum militibus ad
supplementum Carthagine missis elephantisque et commeatu Locros accessit.
[11]
quem ut incautum opprimeret,
Ap. Claudius per simulationem provinciae circumeundae
Messanam raptim exercitu ducto vento aestuque saevo Locros traiecit.
[12]
iam inde Bomilcar ad Hannonem in Bruttios
profectus erat, et Locrenses portas Romanis clauserunt:
Appius magno conatu nulla re gesta Messanam repetit.
[13]
eadem aestate Marcellus ab Nola quam praesidio
obtinebat, crebras excursiones in agrum Hirpinum et
Samnites Caudinos fecit adeoque omnia ferro atque igni
vastavit,
[14]
ut antiquarum cladium Samnio memoriam renovaret.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.