previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

22. luce prima populus omnis, armatus inermisque, in Achradinam ad curiam convenit. ibi pro Concordiae ara, quae in eo sita loco erat, ex principibus unus nomine Polyaenus contionem et liberam et mod ratam habuit. [2] servitutis formidines indignitatesque homines expertos adversus notum malum inritatos esse discordia civilis quas inportet clades, audisse magis [p. 205] patribus Syracusanos quam ipsos vidisse. [3] arma quod inpigre ceperint, laudare, magis laudaturum, si non utantur nisi ultima necessitate coacti. [4] in praesentia legatos ad Adranodorum mitti placere, qui denuntient, ut in potestate senatus ac populi sit, portas Insulae aperiat, tradat praesidium. [5] si tutelam alieni regni suum regnum velit facere, eundem se censere multo acrius ab Adranodoro quam ab Hieronymo repeti libertatem. ab hac contione legati missi sunt. [6] senatus inde haberi coeptus est, quod sicut regnante Hierone manserat publicum consilium, ita post mortem eius ante eam diem nulla de re neque convocati neque consulti fuerant. [7] ut ventum ad Adranodorum est ipsum quidem movebat et civium consensus et cum aliae occupatae urbis partes, tum pars Insulae vel munitissima prodita atque alienata. [8] sed evocatum eum ab legatis Damarata uxor, filia Hieronis, inflata adhuc regiis animis ac muliebri spiritu, admonet saepe usurpatae Dionysi tyranni vocis, qua pedibus tractum, [9] non insidentem equo relinquere tyrannidem dixerit debere. facile esse momento, quo quis velit, cedere possessione magnae fortunae, facere et parare eam difficile atque arduum esse. [10] spatium sumeret ad consultandum ab legatis; eo uteretur ad arcessendos ex Leontinis milites, quibus si pecuniam regiam pollicitus esset, omnia in potestate eius futura. [11] haec muliebria consilia Adranodorus neque tota aspernatus est neque extemplo accepit, tutiorem ad opes adfectandas ratus esse viam, si in praesentia tempori cessisset. [12] itaque legatos renuntiare iussit futurum se in senatus ac populi potestate. postero die luce prima patefactis Insulae portis in forum Achradinae venit. [13] ibi in aram Concordiae ex qua pridie Polyaenus contionatus erat, escendit orationemque eam orsus est, qua primum cunctationis suae veniam petivit: [14] se enim clausas habuisse portas non separantem suas res a publicis, sed strictis semel gladiis timentem, qui finis caedibus esset futurus, utrum, quod satis libertati foret, [p. 206] contenti nece tyranni essent, an, quicumque aut propinquitate aut adfinitate aut aliquis ministeriis regiam contigissent, alienae culpae rei trucidarentur. [15] postquam animadverterit eos, qui liberassent patriam, servare etiam liberatam velle atque undique consuli in medium, non dubitasse, quin et corpus suum et cetera omnia, ,quae suae fidei tutelaeque essent, quoniam eum, qui mandasset, suus furor absumpsisset, patriae restitueret. [16] conversus deinde ad interfectores tyranni ac nomine appellans Theodotum ac Sosin "facinus" inquit "memorabile fecistis; [17] sed mihi credite, incohata vestra gloria, nondum perfecta est, periculumque ingens manet, nisi paci et concordiae consulitis, ne libera efferatur res publica."

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (English, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus Summary (Latin, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus Latin (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1929)
hide References (44 total)
  • Commentary references to this page (15):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.29
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.40
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.8
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.21
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.4
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.59
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.13
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.34
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.30
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.56
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.41
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.47
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.8
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.24
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.31
  • Cross-references to this page (13):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Polyaenus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Sosis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Theodotus et Sosis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Tyrannidem
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Andranodorus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ara
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Concordiae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Demarata
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Dionysius
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), CON´TIO
    • Smith's Bio, Demarata
    • Smith's Bio, Hieron Ii.
    • Smith's Bio, Polyaenus
  • Cross-references in general dictionaries to this page (16):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: