Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
37.
ad hanc defectionem erecti sunt et aliarum civitatium animi, praesidiaque Romana aut pellebantur arcibus aut prodita per fraudem opprimebantur.
[2]
Henna excelso loco ac praerupto undique sita, cum
loco inexpugnabilis erat, tum praesidium in arce validum praefectumque praesidii haud sane opportunum
insidiantibus habebat.
[3]
L. Pinarius erat, vir acer et qui
plus in eo, ne posset decipi, quam in fide Siculorum
reponeret. et tum intenderant eum ad cavendi omnia
curam tot auditae proditiones defectionesque urbium et
clades praesidiorum.
[4]
itaque die ac nocte iuxta parata
instructaque omnia custodiis ac vigiliis erant, nec ab
armis aut loco suo miles abscedebat.
[5]
quod ubi Hennensium principes iam pacti cum Himilcone de proditione
praesidii animadverterunt nulli occasioni fraudis Romanum patere,
[6]
palam ac vi rati agendum urbem arcemque suae potestatis aiunt debere esse, si liberi in societatem, non servi in custodiam traditi essent Romanis.
[7]
itaque claves portarum reddi sibi aequom
censent: bonis sociis fidem suam maximum vinculum
esse, et ita sibi populum Romanum senatumque
gratias habiturum, si volentes ac non coacti mansissent in amicitia.
[8]
ad ea Romanus se in praesidio
impositum esse dicere ab imperatore suo clavesque
portarum et custodiam arcis ab eo accepisse, quae
nec suo nec Hennensium arbitrio haberet, sed eius,
qui commisisset.
[9]
praesidio decedere apud Romanos
capital esse, et nece liberorum etiam suorum eam
parentes noxam sanxisse. consulem Marcellum haud
procul esse:
[10]
ad eum mitterent legatos, cuius iuris atque arbitrii res esset. se vero negare illi missuros
testarique, si verbis nihil agerent, vindictam aliquam
libertatis suae quaesituros.
[11]
tum Pinarius: at illi, si
ad consulem gravarentur mittere, sibi saltem darent
populi concilium, ut sciretur, utrum paucorum ea denuntiatio
[p. 222]
an universe civitatis esset. consensa in posterum diem contio.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.