Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
34.
per eosdem dies P. Scipionem par terror,
periculum maius ab novo hoste urgebat.
[2]
Masinissa
erat iuvenis, eo tempore socius Carthaginiensium, quem
deinde clarum potentemque Romana fecit amicitia. is
tum cum equitatu Numidarum
[3]
et advenienti P. Scipioni
occurrit et deinde adsidue dies noctesque infestus
aderat,
[4]
ut non vagos tantum procul a castris lignatum
pabulatumque progressos exciperet, sed ipsis obequitaret castris invectusque in medias saepe stationes
omnia ingenti tumultu turbaret.
[5]
noctibus quoque
saepe incursu repentino in portis valloque trepidatum
est, nec aut locus aut tempus ullum vacuum a metu
ac sollicitudine erat Romanis,
[6]
compulsique intra vallum
adempto rerum omnium usu. cum prope iusta obsidio
esset futuramque artiorem eam appareret, si se Indibilis, quem cum septem milibus et quingentis Suessetanorum adventare fama erat, Poenis coniunxisset,
[p. 279]
dux cautus
[7]
et providens Scipio victus necessitatibus
temerarium capit consilium, ut nocte Indibili obviam
iret et, quocumque occurrisset loco, proelium consereret.
[8]
relicto igitur modico praesidio in castris praepositoque Ti. Fonteio legato media nocte profectus
cum obviis hostibus manus conseruit.
[9]
agmina magis
quam acies pugnabant, superior tamen, ut in tumultuaria pugna, Romanus erat. ceterum et equites Numidae repente, quos fefellisse se dux ratus erat, ab
lateribus circumfusi magnum terrorem intulere,
[10]
et
contracto adversus Numidas certamine novo tertius
insuper advenit hostis, duces Poeni adsecuti ab tergo
iam pugnantis; ancepsque proelium Romanos circumsteterat incertos, in quem potissimum hostem quamve
in partem conferti eruptionem facerent.
[11]
pugnanti
hortantique imperatori et offerenti se, ubi plurimus
labor erat, latus dextrum lancea traicitur; cuneusque
is hostium, qui in confertos circa ducem impetum
fecerat, ut exanimem labentem ex equo Scipionem
vidit, alacres gaudio cum clamore per totam aciem
nuntiantes discurrunt imperatorem Romanum cecidisse.
[12]
ea pervagata passim vox ut et hostes haud dubie
pro victoribus et Romani pro victis essent, fecit.
fuga confestim ex acie duce amisso fieri coepta est;
[13]
ceterum ut ad erumpendum inter Numidas leviumque
armorum alia auxilia haud difficilis erat,
[14]
ita effugere
tantum equitum aequantiumque equos velocitate peditum vix poterant; caesique prope plures in fuga quam
in pugna sunt, nec superfuisset quisquam, ni praecipiti
iam ad vesperum die nox intervenisset.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.