Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
32.
consul alter de postulatis Siculorum ad patres
rettulit. ibi cum diu sententiis certatum esset, et magna
pars senatus, principe eius sententiae T. Manlio Torquato,
[2]
cum tyrannis bellum gerendum fuisse censerent, hostibus et Syracusanorum et populi Romani, et
urbem recipi, non capi, et receptam legibus antiquis
et libertate stabiliri, non fessam miseranda servitute
bello adfligi:
[3]
inter tyrannorum et ducis Romani certamina praemium victoris in medio positam urbem
pulcherrimam ac nobilissimam perisse, horreum atque
aerarium quondam populi Romani, cuius munificentia
ac donis multis tempestatibus, hoc denique ipso Punico bello adiuta ornataque res publica esset.
[4]
si ab
inferis existat rex Hiero, fidissimus imperi Romani
cultor, quo ore aut Syracusas aut Romam ei ostendi
posse, cum, ubi semirutam ac spoliatam patriam respexerit, ingrediens Romam in vestibulo urbis, prope
in porta, spolia patriae suae visurus sit?
[5]
— haec taliaque cum ad invidiam consulis miserationemque Siculorum dicerentur, mitius tamen decreverunt patres:
acta M. Marcelli,
[6]
quae is gerens bellum victorque
egisset, rata habenda esse; in relicum curae senatui
fore rem Syracusanam mandaturosque consuli Laevino,
ut, quod sine iactura rei publicae fieri posset, fortunis
eius civitatis consuleret.
[7]
missis duobus senatoribus in
Capitolium ad consulem, uti rediret in curiam, et
[p. 331]
introductis Siculis senatus consultum recitatum est,
[8]
legatique benigne appellati ac dimissi ad genua se
Marcelli consulis proiecerunt * et obsecrantes, ut, quae
deplorandae ac levandae calamitatis causa dixissent,
veniam eis daret et in fidem clientelamque se urbemque Syracusas acciperet. pollicens hoc consul clementer
appellatos eos dimisit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

