Hide browse bar
Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the
line to jump to another position:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Hannibal ad tertium lapidem ab urbe Roma super Anienem castra posuit.
ipse cum duobus milibus equitum usque
ad ipsam Capenam portam,
ut situm urbis exploraret,
obequitavit.
et cum per triduum in aciem utrimque exercitus omnis
descendisset,
certamen tempestas diremit;
nam cum in castra
redisset,
statim serenitas erat.
Capua capta est a Q.
Fulvio
et Ap.
Claudio consulibus.
principes Campanorum veneno sibi
mortem consciverunt.
cum senatus Campanorum deligatus esset
ad palos,
ut securi feriretur,
litteras a senatu missas Q.
Fulvius
consul,
quibus iubebatur parcere,
antequam legeret,
in sinu
posuit et lege agi iussit et supplicium peregit.
cum comitiis
apud populum quaereretur,
cui mandaretur Hispaniarum imperim,
nullo id volente suscipere P.
Scipio,
P.
filius eius,
qui
in Hispania ceciderat,
professus est se iturum et suffragio populi consensuque omnium missus Novam Carthaginem expugnavit,
cum haberet annos XXIV videreturque divina stirpe creatus,
quia et ipse,
postquam togam acceperat,
cotidie in Capitolio
erat,
et in cubiculo matris eius anguis saepe videbatur.
res
praeterea gestas in Sicilia continet et amicitiam cum Aetolia
iunctam bellumque gestum adversus Acarnanas et Philippum,
Macedoniae regem.