Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
40.
cum Africam novam provinciam extra sortem P. Scipioni destinari homines fama
ferrent, et ipse nulla iam modica gloria contentus
non ad gerendum modo bellum, sed ad finiendum
diceret se consulem declaratum esse,
[2]
neque aliter id
[p. 472]
fieri posse, quam si ipse in Africam exercitum transportasset, et acturum se id per populum aperte ferret,
si senatus adversaretur, — id consilium haudquaquam
primoribus patrum cum placeret, ceteri per metum aut
ambitionem mussarent,
[3]
Q. Fabius Maximus rogatus
sententiam: ,,scio multis vestrum videri, patres conscripti, rem actam hodierno die agi, et frustra habiturum orationem, qui tamquam de integra re de
Africa provincia sententiam dixerit.
[4]
ego autem primum illud ignoro, quem ad modum certa iam provincia Africa consulis viri fortis ac strenui sit, quam
nec senatus censuit in hunc annum provinciam esse
nec populus iussit.
[5]
deinde, si est, consulem peccare
arbitror, qui de re transacta simulando se referre
senatum ludibrio habet, non senatorem, qui de quo
consulitur suo loco dicit sententiam.
[6]
atque ego certum habeo dissentienti mihi ab ista festinatione in
Africam traiciendi duarum rerum subeundam opinionem
esse:
[7]
unius, insitae ingenio meo cunctationis, quam
metum pigritiamque homines adulescentes sane appellent, dum me ne paeniteat adhuc aliorum speciosiora
primo aspectu consilia semper visa, mea usu meliora;
alterius,
[8]
obtrectationis atque invidiae adversus crescentem in dies gloriam fortissimi consulis.
[9]
a qua suspicione si me neque vita acta et mores mei neque dictatura cum quinque consulatibus tantumque gloriae
belli domique partae vindicat, ut propius fastidium
eius sim quam desiderium, aetas saltem liberet. quae
enim mihi aemulatio cum eo esse potest, qui ne filio
quidem meo aequalis sit?
[10]
me dictatorem, cum vigerem
adhuc viribus et in cursu maximarum rerum essem,
recusantem nemo aut in senatu aut apud populum
audivit, quo minus insectanti me magistro equitum,
quod fando numquam ante auditum erat, imperium
mecum aequaretur;
[11]
rebus quam verbis adsequi malui,
ut qui aliorum iudicio mihi comparatus erat, sua mox
confessione me sibi praeferret;
[12]
nedum ego perfunctus
[p. 473]
honoribus certamina mihi atque aemulationes cum
adulescente florentissimo proponam:
[13]
videlicet ut mihi
iam vivendo, non solum rebus gerendis fesso, si huic
negata fuerit, Africa provincia decernatur. cum ea
gloria, quae parta est, vivendum atque moriendum est.
[14]
vincere ego prohibui Hannibalem ut a vobis, quorum
vigent nunc vires, etiam vinci posset.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

