Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
20.
haec quamquam partim vera partim mixta
eoque similia veris iactabantur, tamen vicit Q. Metelli
sententia, qui de ceteris Maximo adsensus de Scipionis causa dissensit:
[2]
qui enim convenire, quem modo
civitas iuvenem admodum unum recuperandae Hispaniae delegerit ducem, quem recepta ab hostibus
Hispania ad imponendum Punico bello finem creaverit
consulem, spe destinaverit Hannibalem ex Italia detracturum,
[3]
Africam subacturum, eum repente, tamquam
Q. Pleminium, indicta causa prope damnatum, ex provincia
[p. 511]
revocari, cum ea, quae in se nefarie facta Locrenses quererentur, ne praesente quidem Scipione
facta dicerent, neque aliud quam patientia aut pudor,
quod legato pepercisset, insimulari posset?
[4]
sibi placere M. Pomponium praetorem, cui Sicilia provincia
sorti evenisset, triduo proximo in provinciam proficisci; consules decem legatos, quos iis videretur, ex
senatu legere, quos cum praetore mitterent, et duos
tribunos plebei atque aedilem;
[5]
cum eo consilio praetorem cognoscere; si ea, quae Locrenses facta quererentur, iussu aut voluntate P. Scipionis facta essent,
ut eum de provincia decedere iuberent;
[6]
si P. Scipio
iam in Africam traiecisset, tribuni plebis atque aedilis
cum duobus legatis, quos maxime idoneos praetor
censuisset, in Africam proficiscerentur, tribuni atque
aedilis,
[7]
qui reducerent inde Scipionem, legati, qui exercitui praeessent, donec novus imperator ad eum
exercitum venisset;
[8]
si M. Pomponius et decem legati
comperissent neque iussu neque voluntate P. Scipionis
ea facta esse, ut ad exercitum Scipio maneret bellumque, ut proposuisset, gereret.
[9]
hoc facto senatus consulto cum tribunis plebis actum est, aut conpararent
inter se aut sorte legerent, qui duo cum praetore ac
legatis irent;
[10]
ad conlegium pontificum relatum est de
expiandis, quae Locris in templo Proserpinae tacta
ac violata elataque inde essent.
[11]
tribuni plebis cum
praetore et decem legatis profecti M. Claudius Marcellus et M. Cincius Alimentus; aedilis plebis datus
est, quem, si aut in Sicilia praetori dicto audiens non
esset Scipio aut iam in Africam traiecisset, prendere
tribuni iuberent, ac iure sacrosanctae potestatis reducerent. prius Locros ire quam Messanam consilium erat.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

