Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
16.
Scipio C. Laelio cum Syphace aliisque captivis Romam misso, cum quibus et Masinissae legati
profecti sunt, ipse ad Tyneta rursus castra refert et
quae munimenta inchoaverat permunit.
[2]
Carthaginienses
non brevi solum, sed prope vano gaudio ab satis
prospera in praesens oppugnatione classis perfusi,
[p. 551]
post famam capti Syphacis, in quo plus prope quam
in Hasdrubale atque exercitu suo spei reposuerant,
perculsi,
[3]
iam nullo auctore belli ultra audito oratores
ad pacem petendam mittunt triginta seniorum principes;
[4]
id erat sanctius apud illos consilium maximaque ad ipsum senatum regendum vis. qui ubi in castra
Romana et in praetorium pervenerunt, more adulantium—accepto, credo, ritu ex ea regione, ex qua
oriundi erant—procubuerunt.
[5]
conveniens oratio tam
humili adulationi fruit, non culpam purgantium, sed
transferentium initium culpae in Hannibalem potentiaeque eius fautores.
[6]
veniam civitati petebant civium
temeritate bis iam eversae, incolumi faturae iterum
hostium beneficio;
[7]
imperium ex victis hostibus populum Romanum, non perniciem petere;
[8]
paratis oboedienter servire imperaret, quae vellet. Scipio et venisse ea spe in Africam se ait et spem suam prospero
belli eventu auctam, victoriam se, non pacem domum
reportaturum esse;
[9]
tamen, cum victoriam prope in
manibus habeat, pacem non abnuere, ut omnes gentes
sciant populum Romanum et suscipere iuste bella et
finire.
[10]
leges pacis se has dicere: captivos et perfugas
et fugitiuos restituant; exercitus ex Italia et Gallia
deducant; Hispania abstineant; insulis omnibus, quae
inter Italiam atque Africam sint, decedant;
[11]
naves longas praeter viginti omnes tradant, tritici quingenta,
hordei trecenta milia modium.
[12]
pecuniae summam
quantam imperaverit, parum convenit; alibi quinque
milia talentum, alibi quinque milia pondo argenti,
alibi duplex stipendium militibus imperatum invenio.
[13]
,,his condicionibus" inquit ,,placeatne pax triduum ad
consultandum dabitur. si placuerit, mecum indutias
facite,
[14]
Romam ad senatum mittite legatos". ita dimissi
Carthaginienses nullas recusandas condiciones pacis
cum censuissent,
[15]
quippe qui moram temporis quaererent, dum Hannibal in Africam traiceret, legatos alios
ad Scipionem, ut indutias facerent, alios Romam ad
[p. 552]
pacem petendam mittunt, ducentes paucos in speciem
captivos perfugasque et fugitiuos, quo impetrabilior
pax esset.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

