Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
20.
frendens gemensque ac vix lacrimis temperans dicitur legatorum verba audisse.
[2]
postquam edita sunt mandata ,,iam non perplexe"
inquit, ,,sed palam revocant, qui vetando supplementum et pecuniam mitti iam pridem retrahebant.
[3]
vicit
ergo Hannibalem non populus Romanus, totiens caesus fugatusque, sed senatus Carthaginiensis obtrectatione atque invidia.
[4]
neque hac deformitate reditus
mei tam P. Scipio exsultabit atque efferet sese quam
Hanno, qui domum nostram, quando alia re non potuit,
[5]
ruina Carthaginis oppressit". iam hoc ipsum
praesagiens animo praeparaverat ante naves. itaque
inutili militum turba praesidii specie in oppida Bruttii
agri, quae pauca metu magis quam fide continebantur,
dimissa,
[6]
quod roboris in exercitu erat in Africam
transvexit, multis Italici generis, qui in Africam secuturos abnuentes concesserant in Iunonis Laciniae
delubrum inviolatum ad eam diem, in templo ipso
foede interfectis.
[7]
raro quemquam alium patriam exilii
causa relinquentem tam maestum abisse ferunt quam
Hannibalem hostium terra excedentem. respexisse
saepe Italiae litora, et deos hominesque accusantem
in se quoque ac suum ipsius caput execratum,
[8]
quod
non cruentum ab Cannensi victoria militem Romam
duxisset. Scipionem ire ad Carthaginem ausum, qui
consul hostem Poenum in Italia non vidisset;
[9]
se centum milibus armatorum ad Trasumennum, ad Cannas
caesis circa Casilinum Cumasque et Nolam consenuisse. haec accusans querensque ex diutina possessione Italiae est detractus.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

