Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
41.
P. Scipioni cum exercitibus,
quos haberet, in provincia Africa prorogatum imperium. praetoribus M. Valerio Faltoni duae legiones in
Bruttiis, quibus C. Livius priore anno praefuerat, decretae;
[p. 580]
[2]
P. Aelius praetor duas legiones in Sicilia ab
Cn. Tremellio acciperet; legio una M. Fabio in Sardiniam, quam P. Lentulus pro praetore habuisset, decernitur.
[3]
M. Servilio prioris anni consuli cum suis
duabus item legionibus in Etruria prorogatum imperium est.
[4]
quod ad Hispanias attineret, aliquot annos
iam ibi L. Cornelium Lentulum et L. Manlium Acidinum esse; uti consules cum tribunis agerent, ut, si
iis videretur, plebem rogarent, cui iuberent in Hispania imperium esse;
[5]
is ex duobus exercitibus in unam
legionem conscriberet Romanos milites et in quindecim cohortes socios Latini nominis, quibus provinciam obtineret; veteres milites L. Cornelius et L. Manlius in Italiam deportarent.
[6]
consuli quinquaginta
navium classis ex duabus classibus, Cn. Octavi, quae
in Africa esset, et P. Villi, quae Siciliae oram tuebatur, decreta, ut quas vellet naves deligeret.
[7]
P. Scipio
quadraginta naves longas, quas habuisset, haberet;
quibus si Cn. Octavium, sicut praefuisset, praeesse
vellet, Octavio pro praetore in eum annum imperium
esset;
[8]
si Laelium praeficeret, Octavius Romam decederet reduceretque naves, quibus consuli usus non
esset. et M. Fabio in Sardiniam decem longae naves
decretae.
[9]
et consules duas urbanas legiones scribere
iussi, ut quattuordecim legionibus eo anno, centum
navibus longis res publica administraretur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

