Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
2.
sub idem fere tempus et ab
Attalo rege et Rhodiis legati venerunt nuntiantes
Asiae quoque civitates sollicitari.
[2]
his legationibus
responsum est curae eam rem senatui fore; consultatio de Macedonico bello integra ad consules, qui
tunc in provinciis erant, reiecta est.
[3]
interim ad Ptolomaeum, Aegypti regem, legati tres missi, C. Claudius
Nero, M. Aemilius Lepidus, P. Sempronius Tuditanus,
[p. 3]
ut nuntiarent victum Hannibalem Poenosque et gratias
agerent regi,
[4]
quod in rebus dubiis, cum finitimi etiam
socii Romanos desererent, in fide mansisset, et peterent,
ut, si coacti iniuriis bellum adversus Philippum suscepissent, pristinum animum erga populum Romanum
conservaret.
[5]
eodem fere tempore P. Aelius consul in Gallia,
cum audisset a Boiis ante suum adventum incursiones
in agros sociorum factas,
[6]
duabus legionibus subitariis
tumultus eius causa scriptis additisque ad eas quattuor cohortibus de exercitu suo C. Ampium, praefectum socium, hac tumultuaria manu per Umbriam,
qua tribum Sapiniam vocant, agrum Boiorum invadere
iussit; ipse eodem aperto itinere per montes duxit.
[7]
Ampius ingressus hostium fines primo populationes
satis prospere ac tuto fecit; delecto deinde ad castrum
Mutilum satis idoneo loco ad demetenda frumenta —
iam enim maturae erant segetes—profectus neque
explorato circa nec stationibus satis firmis,
[8]
quae
armatae inermis atque operi intentos tutarentur, positis improviso impetu Gallorum cum frumentatoribus
est circumventus. inde pavor fugaque etiam armatos
cepit.
[9]
ad septem milia hominum palata per segetes
sunt caesa, inter quos ipse C. Ampius praefectus;
[10]
ceteri in castra metu compulsi. inde sine certo duce
consensu militari proxima nocte relicta magna parte
rerum suarum ad consulem per saltus prope invios
pervenere.
[11]
qui, nisi quod populatus est Boiorum finis
et cum Ingaunis Liguribus foedus icit, nihil quod
esset memorabile aliud in provincia cum gessisset,
Romam rediit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

