Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
2.
in concilio Attalus primus verba fecit. orsus
a maiorum suorum suisque et communibus in omnem
Graeciam et propriis in Boeotorum gentem meritis,
[2]
senior iam et infirmior, quam ut contentionem dicendi
sustineret, obmutuit et concidit;
[3]
et dum regem auferunt perferuntque parte membrorum captum, paulisper contio intermissa est.
[4]
Aristaenus inde, Achaeorum
praetor, eo cum maiore auctoritate auditus, quod non
alia, quam quae Achaeis suaserat, Boeotis suadebat.
[5]
pauca ab ipso Quinctio adiecta, fidem magis Romanam quam arma aut opes extollente verbis.
[6]
rogatio
inde a Plataeensi Dicaearcho lata recitataque de societate cum Romanis iungenda nullo contra dicere
audente omnium Boeotiae civitatum suffragiis accipitur
iubeturque.
[7]
concilio dimisso Quinctius, tantum Thebis
moratus,
[8]
quantum Attali repens casus coegit, postquam non vitae praesens periculum vis morbi attulisse
sed membrorum debilitatem visa est, relicto eo ad curationem necessariam corporis,
[9]
Elatiam, unde profectus
erat, redit Boeotis quoque, sicut prius Achaeis, ad
societatem adscitis et, quoniam tuta ea pacataque ab
tergo relinquebantur, omnibus iam cogitationibus in
Philippum et quod relicum belli erat conversis.
[p. 95]
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

