Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
22.
sub idem tempus consules Romam venerunt;
[2]
quibus in aede Bellonae senatum habentibus postulantibusque triumphum ob res prospere bello gestas C. Atinius Labeo et C. Afranius tribuni plebis, ut separatim
de triumpho agerent consules, postularunt: communem
se relationem de ea re fieri non passuros, ne par
honos in dispari merito esset.
[3]
cum Q. Minucius utrique Italiam provinciam obtigisse diceret, communi
animo consilioque se et collegam res gessisse,
[4]
et C.
Cornelius adiceret Boios adversus se transgredientis
Padum, ut Insubribus Cenomanisque auxilio essent,
depopulante vicos eorum atque agros collega ad sua
tuenda aversos esse,
[5]
tribuni res tantas bello gessisse
C. Cornelium fateri, ut non magis de triumpho eius
quam de honore diis inmortalibus habendo dubitari
[p. 114]
possit;
[6]
non tamen nec illum nec quemquam alium
civem tantum gratia atque opibus valuisse, ut, cum
sibi meritum triumphum inpetrasset, collegae eunden
honorem inmeritum inpudenter petenti daret.
[7]
Q. Minucium in Liguribus levia proelia, vix digna dictu,
fecisse, in Gallia magnum numerum militum amisisse.
[8]
nominabant etiam tribunos militum; T. Iuventium'
Cn. Ligurium legionis quartae adversa pugna cum
multis aliis viris fortibus, civibus ac sociis, cecidisse
oppidorum paucorum ac vicorum falsas
[9]
et in tempus
simulatas sine ullo pignore deditiones factas esse.
[10]
hae inter consules tribunosque altercationes biduum
tenuerunt, victique perseverantia tribunorum consules
separatim rettulerunt.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

