Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
11.
diu nihil in Liguribus dignum memoria
gestum erat; extremo eius anni bis in magnum periculum res adducta est;
[2]
nam et castra consulis oppugnata aegre sunt defensa, et non ita multo post per
saltum angustum cum duceretur agmen Romanum,
[3]
ipsas fauces exercitus Ligurum insedit. qua cum
exitus non pateret, converso agmine redire institit
consul. et ab tergo fauces saltus occupatae a parte
hostium erant, Caudinaeque cladis memoria non animis
modo, sed prope oculis obversabatur.
[4]
Numidas octingentos ferme equites inter auxilia habebat. eorum
praefectus consuli pollicetur se parte utra vellet cum
suis erupturum, tantum uti diceret, utra pars frequentior vicis esset;
[5]
in eos se impetum facturum et
nihil prius quam flammam tectis iniecturum, ut is
pavor cogeret Ligures excedere saltu, quem obsiderent,
[6]
et discurrere ad opem ferendam suis. collaudatum
eum consul spe praemiorum onerat. Numidae equos
conscendunt et obequitare stationibus hostium, neminem lacessentes, coeperunt.
[7]
nihil primo adspectu contemptius: equi hominesque paululi et graciles, discinctus
et inermis eques, praeterquam quod iacula secum
portat,
[8]
equi sine frenis, deformis ipse cursus rigida
cervice et extento capite currentium. hunc contemptum
de industria augentes labi ex equis et per ludibrium
spectaculo esse.
[9]
itaque qui primo intenti paratique,
si lacesserentur, in stationibus fuerant, iam inermes
sedentesque pars maxima spectabant.
[10]
Numidae adequitare, dein refugere, sed propius saltum paulatim
evehi, velut quos impotentis regendi equi invitos
efferrent. postremo subditis calcaribus per medias
stationes hostium erupere,
[11]
et in agrum latiorem evecti
omnia propinqua viae tecta incendunt; proximo deinde
vico inferunt ignem; ferro flammaque omnia pervastant.
[p. 205]
[12]
fumus primo conspectus, deinde clamor trepidantium
in vicis auditus, postremo seniores puerique refugientes
tumultum in castris fecerunt.
[13]
itaque sine consilio,
sine imperio pro se quisque currere ad sua tutanda;
momentoque temporis castra relicta erant, et obsidione
liberatus consul, quo intenderat, pervenit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.