Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
28.
Teii, cum in oculis populatio
esset, oratores cum infulis et velamentis ad Romanum
miserunt.
[2]
quibus purgantibus civitatem omnis facti
dictique hostilis adversus Romanos, et iuvisse eos
commeatu classem hostium arguit, et quantum vini
Polyxenidae promisissent; quae si eadem Romanae
classi darent, revocaturum se a populatione militem;
[3]
si minus, pro hostibus eos habiturum. hoc tam triste
responsum cum rettulissent legati, vocatur in contionem a magistratibus populus, ut, quid agerent, consultarent.
[4]
eo forte die Polyxenidas cum regia classe
a Colophone profectus postquam movisse a Samo
Romanos audivit et ad Myonnesum piratas persecutos
Teiorum agrum depopulari, naves in Geraestico portu
stare, ipse adversus Myonnesum in insula—
[5]
Macrin
nautici vocant—ancoras portu occulto iecit.
[6]
inde
ex propinquo explorans, quid hostes agerent, primo
in magna spe fuit, quem ad modum Rhodiam classem
ad Samum circumsessis ad exitum faucibus portus
expugnasset, sic et Romanam expugnaturum. nec est
dissimilis natura loci:
[7]
promunturiis coeuntibus inter
se ita clauditur portus, ut vix duae simul inde naves
possint exire.
[8]
inde nocte occupare fauces Polyxenidas in animo habebat, et denis navibus ad promunturia
stantibus, quae ab utroque cornu in latera exeuntium
navium pugnarent, ex cetera classe, sicut ad Panhormum fecerat, armatis in littora expositis terra marique
simul hostis opprimere.
[9]
quod non vanum ei consilium
fuisset, ni, cum Teii facturos se imperata promisissent,
ad accipiendos commeatus aptius visum esset Romanis
in eum portum, qui ante urbem est, classem transire.
[10]
dicitur et Eudamus Rhodius vitium alterius portus
ostendisse, cum forte duae naves in arto ostio implicitos remos fregissent;
[11]
et inter alia id quoque movit
[p. 317]
praetorem, ut traduceret classem, quod ab terra periculum erat, haud procul inde Antiocho stativa habente.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.