Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1.
dum haec, si modo hoc anno acta sunt, Romae
aguntur, consules ambo in Liguribus gerebant bellum.
[2]
is hostis velut natus ad continendam inter magnorum
intervalla bellorum Romanis militarem disciplinam erat;
T. Livi Pars TIT ,3 1488 u. 1498
[p. 2]
nec alia provincia militem magis ad virtutem acuebat.
nam Asia
[3]
et amoenitate urbium et copia terrestrium
maritimarumque rerum et mollitia hostium regiisque
opibus ditiores quam fortiores exercitus faciebat.
[4]
praecipue sub imperio Cn. Manlii solute ac neglegenter
habiti sunt. itaque asperius paulo iter in Thracia et
exercitatior hostis magna clade eos castigavit.
[5]
in Liguribus omnia erant, quae militem excitarent, loca
montana et aspera, quae et ipsis capere labor erat et
ex praeoccupatis deicere hostem;
[6]
itinera ardua, angusta,
infesta insidiis; hostis levis et velox et repentinus, qui
nullum usquam tempus, nullum locum quietum aut
securum esse sineret; oppugnatio necessaria munitorum
castellorum, laboriosa simul periculosaque; inops regio,
quae parsimonia astringeret milites, praedae haud multum praeberet.
[7]
itaque non lixa sequebatur, non iumentorum longus ordo agmen extendebat. nihil praeter
arma et viros omnem spem in armis habentes erat.
[8]
nec deerat umquam cum iis vel materia belli vel causa,
quia propter domesticam inopiam vicinos agros incursabant. nec tamen in discrimen summae rerum pugnabatur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

