Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
52.
Scipionem et Polybius et Rutilius hoc anno
mortuum scribunt. ego neque his neque Valerio adsentior, his, quod censoribus M. Porcio L. Valerio
L. Valerium principem senatus ipsum censorem lectum
invenio, cum superioribus duobus lustris Africanus
fuisset,
[2]
quo vivo, nisi ut ille senatu moveretur, quam
notam nemo memoriae prodidit, alius princeps in locum eius lectus non esset.
[3]
Antiatem auctorem refellit
tribunus plebis M. Naevius, adversus quem oratio inscripta P. Africani est.
[4]
hic Naevius in magistratuum
libris est tribunus plebis P. Claudio L. Porcio consulibus, sed iniit tribunatum Ap. Claudio M. Sempronio
consulibus ante diem quartum idus Decembres.
[5]
inde
tres menses ad idus Martias sunt, quibus P. Claudius
L. Porcius consulatum inierunt.
[6]
ita vixisse in tribunatu Naevii videtur, diesque ei dici ab eo potuisse,
decessisse autem ante L. Valerii et M. Porcii censuram.
[7]
trium clarissimorum suae cuiusque gentis virorum
non tempore magis congruente comparabilis mors videtur [p. 53] esse, quam quod nemo eorum satis dignum splendore vitae exitum habuit.
[8]
iam primum omnes non
in patrio solo mortui nec sepulti sunt. veneno absumpti Hannibal et Philopoemen; exsul Hannibal,
proditus ab hospite, captus Philopoemen in carcere et
in vinculis exspiravit:
[9]
Scipio etsi non exsul neque
damnatus, die tamen dicta, ad quam non adfuerat reus,
absens citatus, voluntarium non sibimet ipse solum
sed etiam funeri suo exsilium indixit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

