previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

4. earnm crudelitatem, foedam per se, foediorem unius domus clades fecit. [2] Herodicum principem Thessalorum multis ante annis occiderat; generos quoque eius postea interfecit. in viduitate relictae filiae singulos filios parvos habentes. [3] Theoxena et Archo nomina iis erant mulieribus. Theoxena multis petentibus aspernata nuptias est: [4] Archo Poridi cuidam, longe principi gentis Aenianum, nupsit et apud eum plures enixa partus, parvis admodum relictis omnibus, decessit. [5] Theoxena, ut in suis manibus liberi sororis educarentur, Poridi nupsit; et tamquam omnes ipsa enixa foret, suum sororisque filios in eadem habebat cura. [6] postquam regis edictum [p. 60] de comprehendendis liberis eorum, qui interfecti essent, accepit, ludibrio futuros non regis modo sed custodum etiam libidini rata ad rem atrocem animum adiecit [7] ausaque est dicere se sua manu potius omnes interfecturam quam in potestatem Philippi venirent. [8] Poris abominatus mentionem tam foedi facinoris Athenas deportaturum eos ad fidos hospites dixit, comitemque ipsum fugae futurum esse. [9] proficiscuntur ab Thessalonica Aeneam ad statum sacrificium, quod Aeneae conditori cum magna caerimonia quotannis faciunt. [10] ibi die per sollemnes epulas consumpto navem praeparatam a Poride sopitis omnibus de tertia vigilia conscendunt tamquam redituri in Thessalonicam: sed traicere in Euboeam erat propositum. [11] ceterum in adversum ventum nequiquam eos tendentes prope terram lux oppressit, et regii, qui praeerant custodiae portus, lembum armatum ad retrahendam eam navem miserunt cum gravi edicto, ne reverterentur sine ea. [12] cum iam appropinquabant, Poris quidem ad hortationem remigum nautarumque intentus erat; interdum manus ad caelum tendens deos, ut ferrent opem, orabat. [13] ferox interim femina, ad multo ante praecogitatum revoluta facinus, venenum diluit ferrumque promit et posito in conspectu poculo strictisque gladiis "mors" inquit "una vindicta est. [14] viae ad mortem hae sunt: qua quemque animus fert, effugite superbiam regiam. agite, iuvenes mei, primum, qui maiores estis, capite ferrum aut haurite poculum, si segnior mors iuvat." et hostes aderant et auctor mortis instabat. [15] alii alio leto absumpti semianimes e nave praecipitantur. ipsa deinde virum comitem mortis complexa in mare sese deiecit. nave vacua dominis regii potiti sunt.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, 1875)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1875)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (English, Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (Latin, Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus Latin (Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (William A. McDevitte, Sen. Class. Mod. Ex. Schol. A.B.T.C.D., 1850)
load focus Latin (W. Weissenborn, 1875)
load focus English (Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
hide References (28 total)
  • Commentary references to this page (8):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, textual notes, 31.33
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.41
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.30
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.38
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.39
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.41
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.9
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.27
  • Cross-references to this page (15):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Philippus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Poris
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Praetor
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Sacrifisia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Theoxena
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Thessalonisa
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Aenea
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Archo
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Vigiliis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Herodicus
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), BASIL´ICA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), AENEIA
    • Smith's Bio, Aene'as
    • Smith's Bio, Deme'trius
    • Smith's Bio, Theo'xena
  • Cross-references in general dictionaries to this page (5):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: