previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

40. atrox ubique proelium, sed varia fortuna erat. egregie legiones, nec segnius [p. 96] duae alae pugnabant: externa auxilia ab simili armatura, meliore aliquantum militum genere urgebantur, nec locum tueri poterant. [2] Celtiberi ubi ordinata acie et signis collatis se non esse pares legionibus senserunt, [3] cuneo impressionem fecerunt, quo tantum valent genere pugnae, ut quamcumque parte partem perculere impetu suo, sustineri nequeant. tunc quoque turbatae legiones sunt, prope interrupta acies. [4] quam trepidationem ubi Flaccus conspexit, equo advehitur ad legionarios equites, et "ni quid auxilii in vobis est, actum iam de hoc exercitu erit." cum undique acclamassent, quin ederet, quid fieri vellet: non segniter imperium exsecuturos; " [5] duplicate turmas" inquit, "duarum legionum equites, et permittite equos in cuneum hostium, quo nostros urgent. id cum maiore vi equorum facietis, si effrenatos in eos equos immittitis; [6] quod saepe Romanos equites cum magna laude fecisse sua memoriae proditum est." [7] dicto paruerunt detractisque frenis bis ultro citroque cum magna strage hostium, infractis omnibus hastis, transcurrerunt. dissipato cuneo, [8] in quo omnis spes fuerat, Celtiberi trepidare et prope omissa pugna locum fugae circumspicere. [9] et alarii equites postquam Romanorum equitum tam memorabile facinus videre, et ipsi virtute eorum accensi sine ullius imperio in perturbatos iam hostes equos immittunt. [10] tunc vero Celtiberi omnes in fugam effunduntur, et imperator Romanus aversos hostes contemplatus aedem Fortunae equestri Iovique optimo maximo ludos vovit. [11] caeduntur Celtiberi per totum saltum dissipati fuga. decem et septem milia hostium caesa eo die tradiintur, vivi capti plus tria milia septingenti, cum signis militaribus septuaginta septem, equis prope sescentis. [12] in suis castris eo die victor exercitus mansit. victoria non sine iactura militum fuit: [13] quadringenti septuaginta duo milites Romani, socium ac Latini nominis mille decem et novem, cum his tria milia militum auxiliariorum perierunt. [p. 97] ita victor exercitus renovata priore gloria Tarraconem est perductus. [14] venienti Fulvio Ti. Sempronius praetor, qui biduo ante venerat, obviam processit gratulatusque est, quod rem publicam egregie gessisset. cum summa concordia, quos dimitterent quosque retinerent milites, composuerunt. [15] inde Fulvius exauctoratis militibus in naves impositis Romam est profectus, Sempronius in Celtiberiam legiones duxit.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1875)
load focus Notes (W. Weissenborn, 1875)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (English, Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (Latin, Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus English (Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (William A. McDevitte, Sen. Class. Mod. Ex. Schol. A.B.T.C.D., 1850)
load focus Latin (Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus Latin (W. Weissenborn, 1875)
hide References (22 total)
  • Commentary references to this page (1):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.10
  • Cross-references to this page (14):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Pugnae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Tarraco
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Aedes Aesculapii Carthagine
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Alarii
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Equester
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Equites:
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Fortunae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Q. Fulvius Flaccus
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), DONA´RIA
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), EXE´RCITUS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), CELTIBE´RIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ROMA
    • Smith's Bio, Equester
    • Smith's Bio, Hi'ppia
  • Cross-references in general dictionaries to this page (7):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: