Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
42.
eodem anno L. Duronius, qui praetor anno
superiore fuerat, ex Illyrico cum decem navibus Brundisium rediit. inde in portu relictis navibus cum venisset Romam, inter exponendas res, quas ibi gessisset,
haud dubie in regem Illyriorum Gentium latrocinii
omnis maritimi causam avertit:
[2]
ex regno eius omnes
naves esse, quae superi maris oram depopulatae essent;
de his rebus se legatos misisse, nec conveniendi regis
potestatem factam.
[3]
venerant Romam legati a Gentio,
qui, quo tempore Romani conveniendi regis causa
venissent, aegrum forte eum in ultimis partibus fuisse
regni dicerent:
[4]
petere Gentium ab senatu, ne crederent
confictis criminibus in se, quae inimici detulissent.
ad ea Duronius adiecit multis civibus Romanis et
sociis Latini nominis iniurias factas in regno eius, et
cives Romanos dici Corcyrae retineri.
[5]
eos omnes
Romam adduci placuit, C. Claudium praetorem cognoscere, neque ante Gentio regi legatisve eius responsum
reddi.
inter multos alios,
[6]
quos pestilentia eius anni absumpsit, sacerdotes quoque aliquot mortui sunt. L. Valerius Flaccus pontifex mortuus est: in eius locum
suffectus est Q. Fabius Labeo.
[7]
P. Manlius, qui nuper
ex ulteriore Hispania redierat, triumvir epulo: Q. Fulvius M. f. in locum eius triumvir cooptatus, tum
praetextatus erat.
[8]
de rege sacrificulo sufficiendo in
locum Cn. Cornelii Dolabellae contentio inter C. Servilium pontificem maximum fuit et L. Cornelium Dolabellam duumvirum navalem, quem ut inauguraret
pontifex magistratu sese abdicare iubebat.
[9]
recusantique id facere ob eam rem multa duumviro dicta a
pontifice, deque ea, cum provocasset, certatum ad populum. [p. 99]
[10]
cum plures iam tribus intro vocatae dicto
esse audientem pontifici duumvirum iuberent, multamque remitti, si magistratu se abdicasset, vitium de
caelo, quod comitia turbaret, intervenit. religio inde
fuit pontificibus inaugurandi Dolabellae.
[11]
P. Cloelium
Siculum inaugurarunt, qui secundo loco nominatus
erat. exitu anni et C. Servilius Geminus pontifex
maximus decessit: idem decemvir sacrorum fuit. pontifex in locum eius a collegio cooptatus est Q. Fulvius
Flaccus:
[12]
creatus inde pontifex maximus M. Aemilius
Lepidus, cum multi clari viri petissent; et decemvir
sacrorum Q. Marcius Philippus in eiusdem locum est
cooptatus.
[13]
et augur Sp. Postumius Albinus decessit:
in locum eius P. Scipionem, filium Africani, augures
cooptarunt.
Cumanis eo anno petentibus permissum, ut publice
Latine loquerentur et praeconibus Latine vendendi ius
esset.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

