previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

51. censores fideli concordia senatum legerunt. princeps lectus est ipse censor M. Aemilius Lepidus pontifex maximus: [2] tres eiecti de senatu; retinuit quosdam Lepidus a collega praeteritos. opera ex pecunia attributa divisaque inter se haec confecerunt: Lepidus molem ad Tarracinam, ingratum opus, quod praedia habebat ibi privatamque publicae rei impensam inseruerat; [3] theatrum et proscenium ad Apollinis, [p. 106] aedem Iovis in Capitolio, columnasque circa poliendas albo locavit; et ab his columnis, quae incommode opposita videbantur, signa amovit clipeaque de columnis et signa militaria adfixa omnis generis dempsit. [4] M. Fulvius plura et maioris locavit usus: portum et pilas pontis in Tiberi, quibus pilis fornices post aliquot annos P. Scipio Africanus et L. Mummius censores locaverunt imponendos; [5] basilicam post argentarias novas et forum piscatorium circumdatis tabernis quas vendidit in privatum; [6] et forum et porticum extra portam Trigeminam, et aliam post navalia et ad fanum Herculis et post Spei ad Tiberim et ad aedem Apollinis medici. [7] habuere et in promiscuo praeterea pecuniam: ex ea communiter locarunt aquam adducendam fornicesque faciendos. impedimento operi fuit M. Licinius Crassus, qui per fundum suum duci non est passus. [8] portoria quoque et vectigalia iidem multa instituerunt. complura sacella publicaque loca, occupata a privatis, publica sacraque ut essent paterentque populo curarunt. [9] mutarunt suffragia, regionatimque generibus hominum causisque et quaestibus tribus discripserunt

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, 1875)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1875)
load focus Summary (English, Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (Latin, Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus English (Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus Latin (Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus English (William A. McDevitte, Sen. Class. Mod. Ex. Schol. A.B.T.C.D., 1850)
load focus Latin (W. Weissenborn, 1875)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
hide References (56 total)
  • Commentary references to this page (1):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.3
  • Cross-references to this page (41):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, M. Licinius Crassus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Navalia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Pila
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Piscatorium
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Pons
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Porta
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Porticus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Portoria
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Proscenium
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Sacella
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Senatus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Spei
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Suffragia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Tabernas
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Theatrum.
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Trigemina
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Aedes Aesculapii Carthagine
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Apollinis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Aqua Anienis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Argentariae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, M. Aemilius Lepidus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Vectigal
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Basilica
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Censores
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Fanum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Forum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, M. Fulvius Nobilior
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Hercules
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Iupiter
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), AQUAEDUCTUS
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), ARGENTA´RII
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), BASIL´ICA
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), CENSOR
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), PONS
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), PORTO´RIUM
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), SENATUS
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), TRIBUS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ROMA
    • Smith's Bio, Le'pidus
    • Smith's Bio, Nobi'lior
    • Smith's Bio, Spes
  • Cross-references in general dictionaries to this page (14):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: