Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
22. sub idem tempus consules Romam venerunt; quibus in aede Bellonae senatum habentibus postulantibusque triumphum ob res prospere bello gestas C. Atinius Labeo et C. Afranius tribuni plebis,
[2]
ut separatim de triumpho agerent consules, postularunt: communem se relationem de ea re fieri non passuros, ne par honos in dispari merito esset.
[3]
[p. 41] cum Q. Minucius utrique Italiam provinciam obtigisse diceret, communi animo consilioque se et 1 collegam res gessisse,
[4]
et C. Cornelius adiceret Boios adversus se transgredientis Padum, ut Insubribus Cenomanisque auxilio essent, depopulante vicos eorum atque agros collega ad sua tuenda aversos esse,
[5]
tribuni res tantas bello gessisse C. Cornelium fateri, ut non magis de triumpho eius quam de honore diis inmortalibus habendo dubitari possit;
[6]
non tamen nec illum nec quemquam alium civem tantum gratia atque opibus valuisse, ut, cum sibi meritum triumphum inpetrasset, collegae eundem honorem inmeritum inpudenter petenti daret.
[7]
Q. Minucium in Liguribus levia proelia, vix digna dictu, fecisse, in Gallia magnum numerum militum amisisse;
[8]
nominabant etiam tribunos militum, T. Iuventium, Cn. Ligurium legionis quartae: adversa pugna cum multis aliis viris fortibus, civibus ac sociis, cecidisse.
[9]
oppidorum paucorum ac vicorum falsas et in tempus simulatas sine ullo pignore deditiones factas esse.
[10]
hae inter consules tribunosque altercationes biduum tenuerunt, victique perseverantia tribunorum consules separatim rettulerunt.
1 a. Chr. n. 197.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

