previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

58. ad ea Quinctius: ‘quoniam vobis distincte agere libet et genera iungendarum amicitiarum enumerare, ego quoque duas condiciones ponam, extra quas nullam esse regi nuntietis amicitiae cum populo Romano iungendae, [2] unam si nos nihil, quod ad urbes Asiae attinet, curare velit, ut et ipse omni Europa abstineat; [3] alteram, si se ille Asiae finibus non contineat et in Europam transcendat, ut et Romanis ius sit Asiae civitatium amicitias et tueri, quas habeant, et novas complecti. [4] ’ enimvero id auditu etiam dicere indignum esse Hegesianax, Thraciae et Chersonesi urbibus arceri Antiochum, [5] cum, quae Seleucus, proavus eius, Lysimacho rege bello victo et in acie caeso per summum decus parta reliquerit, pari cum laude eadem ab Thracibus possessa, partim armis receperit Antiochus, partim deserta, sicut ipsam Lysimachiam, et revocatis cultoribus frequentaverit et, quae strata ruinis atque incendiis erant, ingentibus impensis aedificaverit. [6] quid igitur simile esse ex ea possessione, ita parta, ita recuperata, deduci Antiochum, et Romanos abstinere Asia, quae numquam eorum fuerit? [7] amicitiam expetere Romanorum Antiochum, sed quae impetrata gloriae sibi, non pudori sit. [8] ad haec Quinctiusquando quideminquithonesta pensamus, sicut aut sola aut prima certe pensari decet principi orbis terrarum populo et tanto regi, [9] [p. 177] utrum tandem 1videtur honestius, liberas velle omnis, quae ubique sunt, Graeciae urbis, an servas et vectigalis facere? [10] si sibi Antiochus pulchrum esse censete, quas urbes proavus belli iure habuerit, avus paterque numquam usurpaverit pro suis, [11] eas repetere in servitutem, et populus Romanus susceptum patrocinium libertatis Graecorum non deserere fidei constantiaeque suae ducit esse. [12] sicut a Philippo Graeciam liberavit, ita et ab Antiocho Asiae urbes, quae Graii nominis sint, liberare in animo habet. [13] neque enim in Aeolidem Ioniamque coloniae in servitutem regiam missae sunt, sed stirpis augendae causa gentisque vetustissimae per orbem terrarum propagandae.’

1 a. Chr. n. 194.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (1881)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1883)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (English, Evan T. Sage, Ph.D. Professor of Latin and Head of the Department of Classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus Summary (Latin, Evan T. Sage, Ph.D. Professor of Latin and Head of the Department of Classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Evan T. Sage, Ph.D. Professor of Latin and Head of the Department of Classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
load focus Latin (Evan T. Sage, Ph.D. Professor of Latin and Head of the Department of Classics in the University of Pittsburgh, 1935)
hide References (5 total)
  • Commentary references to this page (1):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.15
  • Cross-references to this page (2):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Amicitia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Hegesianax
  • Cross-references in general dictionaries to this page (2):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: