previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

10. dum haec in Hellesponto geruntur, Polyxenidas regius praefectuserat autem exul Rhodiuscum audisset profectam ab domo popularium suorum classem, [2] et Pausistratum praefectum superbe quaedam et contemptim in se contionantem dixisse, praecipuo certamine animi adversus eum sumpto nihil aliud dies noctesque agitabat animo, quam ut verba magnifica eius rebus confutaret. [3] mittit ad eum hominem et illi notum, qui diceret et se Pausistrato patriaeque suae magno usui, si liceat, fore, et a Pausistrato se restitui in patriam posse. [4] cum, quonam modo ea fieri possent, mirabundus Pausistratus percunctaretur, fidem petenti dedit agendae communiter rei aut tegendae silentio. [5] [p. 174] tum internuntius: regiam classem aut totam aut maiorem eius partem Polyxenidam traditurum ei; pretium tanti meriti nullum aliud 1 pacisci quam reditum in patriam. [6] magnitudo rei nec ut crederet nec ut aspernaretur dicta effecit. Panhormum Samiae terrae petit, ibique ad explorandam rem, quae oblata erat, substitit. [7] ultro citroque nuntii cursare, nec fides ante Pausistrato facta est, quam coram nuntio eius Polyxenidas sua manu scripsit se ea, quae pollicitus esset, facturum signoque suo impressas tabellas misit. [8] eo vero pignore velut auctoratum sibi proditorem ratus est: neque enim eum, qui sub rege viveret, commissurum fuisse, ut adversus semet ipsum indicia manu sua testata daret. [9] inde ratio simulatae proditionis composita. omnium se rerum apparatum omissurum Polyxenidas dicere; non remigem, non socios navalis ad classem frequentis habiturum; [10] subducturum per simulationem reficiendi quasdam naves, alias in propinquos portus dimissurum; paucas ante portum Ephesi in salo habiturum, quas, si exire res cogeret, obiecturus certamini foret. [11] [p. 175] quam neglegentiam Polyxenidam in classe sua habiturum Pausistratus audivit, eam ipse extemplo habuit. partem navium ad commeatus accersendos Halicarnassum, 2partem Samum ad urbem misit, ... ut paratus esset, cum signum adgrediendi a proditore accepisset. [12] Polyxenidas augere simulando errorem; subducit quasdam naves, alias velut subducturus esset, navalia reficit; remiges ex hibernis non Ephesum accersit, sed Magnesiam occulte cogit.

1 a. u. 564.

2 a. Ch. 190.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, 1873)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1873)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (Latin, Evan T. Sage, PhD professor of latin and head of the department of classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (English, Evan T. Sage, PhD professor of latin and head of the department of classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus English (Evan T. Sage, PhD professor of latin and head of the department of classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus Latin (Evan T. Sage, PhD professor of latin and head of the department of classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus English (William A. McDevitte, Sen. Class. Mod. Ex. Schol. A.B.T.C.D., 1850)
hide References (25 total)
  • Commentary references to this page (4):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.46
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.43
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.36
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.36
  • Cross-references to this page (12):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Magnesia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Panormus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Pausistratus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Polyxenidas
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Rhodii
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Samia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Samos
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Samus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Coronas
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Halicarnassus
    • Smith's Bio, Pausi'stratus
    • Smith's Bio, Polyxe'nidas
  • Cross-references in notes to this page (1):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (8):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: