previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

16. Galli, magna hominum vis, seu inopia agri seu praedae spe, nullam gentem, per quas ituri essent, parem armis rati, Brenno duce in Dardanos pervenerunt. [2] ibi seditio orta est; ad viginti milia hominum cum Lonorio ac Lutario regulis secessione facta a Brenno in Thraeciam iter avertunt. [3] ubi cum resistentibus pugnando, pacem petentibus stipendium imponendo Byzantium cum pervenissent, aliquamdiu oram Propontidis vectigalis habendo regionis eius urbes obtinuerunt. [4] [p. 294] cupido inde eos in Asiam transeundi, audientis ex propinquo, quanta ubertas eius terrae esset, cepit; et Lysimachia fraude capta Chersonesoque omni 1 armis possessa ad Hellespontum descenderunt. [5] ibi vero exiguo divisam freto cernentibus Asiam multo magis animi ad transeundum accensi; nuntiosque ad Antipatrum praefectum eius orae de transitu mittebant. quae res cum lentius spe ipsorum traheretur, alia rursus nova inter regulos seditio orta est. [6] Lonorius retro, unde venerat, cum maiore parte hominum repetit Byzantium; Lutarius Macedonibus per speciem legationis ab Antipatro ad speculandum missis duas tectas naves et tris lembos adimit. iis alios atque alios dies noctesque travehendo intra paucos dies omnis copias traicit. [7] haud ita multo post Lonorius adiuvante Nicomede Bithyniae rege a Byzantio transmisit. [8] coeunt deinde in unum rursus Galli et auxilia Nicomedi dant adversus Ziboetam, tenentem partem Bithyniae, gerenti bellum. [9] atque eorum maxime opera devictus Ziboeta est, Bithyniaque omnis in dicionem Nicomedis concessit. profecti ex Bithynia in Asiam processerunt. non plus ex viginti milibus hominum quam decem armata erant. [10] tamen tantum terroris omnibus quae cis Taurum incolunt gentibus iniecerunt, ut quas adissent quasque non adissent, pariter ultimae propinquis, imperio parerent. [11] [p. 295] postremo cum tres essent gentes, Tolostobogii Trocmi Tectosages, in tris partis, qua cuique populorum suorum vectigalis Asia esset, 2 diviserunt. [12] Trocmis Hellesponti ora data; Tolostobogii Aeolida atque Ioniam, Tectosages mediterranea Asiae sortiti sunt. et stipendium tota cis Taurum Asia exigebant, [13] sedem autem ipsi sibi circa Halyn flumen cepere. tantusque terror eorum nominis erat, multitudine etiam magna subole aucta, ut Syriae quoque ad postremum reges stipendium dare non abnuerent. [14] primus Asiam incolentium abnuit Attalus, pater regis Eumenis; audacique incepto praeter opinionem omnium adfuit fortuna, et signis collatis superior fuit. non tamen ita infregit animos eorum, ut absisterent imperio: [15] eaedem opes usque ad bellum Antiochi cum Romanis manserunt. tum quoque, pulso Antiocho, magnam spem habuerunt, quia procul mari incolerent, Romanum exercitum ad se non perventurum.

1 a. u. 565.

2 a. Ch. 189.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, 1873)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (English, Evan T. Sage, Ph.D., 1936)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (Latin, Evan T. Sage, Ph.D., 1936)
load focus English (William A. McDevitte, Sen. Class. Mod. Ex. Schol. A.B.T.C.D., 1850)
load focus English (Evan T. Sage, Ph.D., 1936)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Latin (Evan T. Sage, Ph.D., 1936)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
hide References (41 total)
  • Commentary references to this page (4):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.14
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.21
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.44
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.14
  • Cross-references to this page (25):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Lonorius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Lutarius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Nieomedes
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Syri
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Tectosagi
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Tolistobogii
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Trocmi
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Aeolis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Asia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Attalus.
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ziboeta
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Brennus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Byzantium
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Conubium
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Galli
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Halys
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), BITHY´NIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), CONSTANTINO´POLIS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), GALA´TIA, Gallograecia, Galateia
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), PHRY´GIA
    • Smith's Bio, Attalus
    • Smith's Bio, Attalus I.
    • Smith's Bio, Leonno'rius
    • Smith's Bio, Nicome'des I.
    • Smith's Bio, Ziboetes
  • Cross-references in general dictionaries to this page (12):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: