previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

33. sauciis deinde in oppidum Aeburam devectis per Carpetaniam ad Contrebiam ductae legiones. [2] ea urbs circumsessa cum a Celtiberis auxilia arcessisset, morantibus iis, non quia ipsi cunctati sunt, sed quia profectos domo inexplicabiles continuis imbribus viae et inflati amnes tenebant, desperato auxilio suorum in deditionem venit. [3] [p. 171]Flaccus quoque tempestatibus foedis coactus 1 exercitum omnem in urbem introduxit. [4] Celtiberi, qui profecti erant a domo deditionis ignari, cum tandem superatis, ubi primum remiserunt imbres, amnibus Contrebiam venissent, postquam nulla castra extra moenia viderunt, aut in alteram partem translata rati aut recessisse hostes, per neglegentiam effusi ad oppidum accesserunt. [5] in eos duabus portis Romani eruptionem fecerunt et incompositos adorti fuderunt. [6] quae res ad resistendum eos et ad capessendam pugnam inpediit, quod non uno agmine nec ad signa frequentes veniebant, eadem magnae parti ad fugam saluti fuit: [7] sparsi enim toto passim campo se diffuderunt, nec usquam confertos eos hostis circumvenit. tamen ad duodecim milia sunt caesa, capta plus quinque milia hominum, equi quadringenti, signa militaria sexaginta duo. [8] qui palati e fuga domum se recipiebant alterum agmen Celtiberorum venientium deditionem Contrebiae et suam cladem narrando averterunt. extemplo in vicos castellaque sua omnes dilapsi. [9] Flaccus a Contrebia profectus per Celtiberiam populabundus ducit legiones multa castella obpugnando, donec maxima pars Celtiberorum in deditionem venit.

1 a. Ch. 181.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1875)
load focus Notes (W. Weissenborn, 1875)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (English, Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (Latin, Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus English (Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus Latin (Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (William A. McDevitte, Sen. Class. Mod. Ex. Schol. A.B.T.C.D., 1850)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
hide References (7 total)
  • Cross-references to this page (4):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (3):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: