Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
38. Ligures, qui ante adventum in provinciam consulum non expectassent bellum, inproviso obpressi ad duodecim milia hominum dediderunt se.
[2]
eos consulto per litteras prius senatu deducere ex montibus in agros campestres procul ab domo, ne reditus spes esset, Cornelius et Baebius statuerunt, nullum alium ante finem rati fore Ligustini belli.
[3]
[p. 181] ager publicus populi Romani erat in Samnitibus; Taurasinorum fuerat. eo cum traducere Ligures Apuanos vellent, edixerunt, Ligures ab Anido ... 1montibus descenderent cum liberis coniugibusque, sua omnia secum portarent.
[4]
Ligures saepe per legatos deprecati, ne penates, sedem, in qua geniti essent, sepulcra maiorum cogerentur relinquere, arma, obsides pollicebantur.
[5]
postquam nihil impetrabant neque vires ad bellandum erant, edicto paruerunt.
[6]
traducti sunt publico sumptu ad quadraginta milia liberorum capitum cum feminis puerisque. argenti data centum et quinquaginta milia, unde in novas sedes compararent, quae opus essent.
[7]
agro dividendo dandoque iidem, qui traduxerant, Cornelius et Baebius, praepositi. postulantibus tamen ipsis quinqueviri ab senatu dati, quorum ex consilio agerent.
[8]
transacta re cum veterem exercitum Romam deduxissent, triumphus ab senatu est decretus.
[9]
[p. 182] hi omnium primi nullo bello gesto triumpharunt. tantum hostiae ductae ante 2 currum, quia nec quod ferretur neque quod duceretur captum neque quod militibus daretur quicquam in triumphis eorum fuerat.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.