Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
52. et alter ex censoribus M. Aemilius petiit ab senatu, ut sibi dedicationis templorum reginae Iunonis et Dianae, quae bello Ligustino ante annis octo vovisset, pecunia ad ludos decerneretur.
[2]
viginti milia aeris decreverunt. dedicavit eas aedes, utramque in circo Flaminio,
[3]
ludosque scenicos triduum post dedicationem templi Iunonis, biduum post Dianae, et singulos dies fecit in circo.
[4]
idem dedicavit aedem Larium permarinum in Campo. voverat eam annis undecim ante L. Aemilius Regillus navali proelio adversus praefectos regis Antiochi.
[5]
[p. 209] supra valvas templi tabula cum titulo hoc fixa est “duello magno dirimendo, regibus subigendis * 1caput patrandae pacis ad pugnam exeunti L. Aemilio M. Aemili filio ... auspicio, imperio, felicitate ductuque eius inter Ephesum, Samum Chiumque inspectante eopse Antiocho cum exercitu omni,
[6]
equitatu elephantisque, classis regis Antiochi antea invicta fusa, contusa, fugataque est, ibique eo die naves longae cum omnibus sociis captae quadraginta duae. ea pugna pugnata rex Antiochus regnumque ... eius rei ergo aedem Laribus permarinis vovit.
[7]
[p. 210]” eodem exemplo tabula in aede Iovis in Capitolio supra valvas fixa est. 2
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.