Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
59. alter consulum Q. Fulvius ex Liguribus triumphavit, quem triumphum magis gratiae quam rerum gestarum magnitudini datum constabat.
[2]
armorum hostilium magnam vim transtulit, nullam pecuniam admodum. divisit tamen in singulos milites trecenos aeris, duplex centurionibus, triplex equiti.
[3]
nihil in eo triumpho magis insigne fuit, quam quod forte evenit, ut eodem die triumpharet, quo priore anno ex praetura triumphaverat.
[4]
secundum triumphum comitia edixit, quibus creati consules sunt M. Iunius Brutus A. Manlius Vulso.
[5]
praetorum inde tribus creatis comitia tempestas diremit. postero die reliqui tres facti, ante diem quartum idus Martias, M. Titinius Curvus Ti. Claudius Nero T. Fonteius Capito.
[6]
ludi Romani instaurati ab aedilibus curulibus Cn. Servilio Caepione Ap. Claudio Centone propter prodigia, quae evenerant.
[7]
[p. 220] terra movit; in fanis publicis, ubi lectisternium erat, 1 deorum capita,
[8]
qui in lectis erant, averterunt se, lanxque cum integumentis, quae Iovi adposita fuit, decidit de mensa. oleas quoque praegustasse mures in prodigium versum est. ad ea expianda nihil ultra, quam ut ludi instaurarentur, actum est.
[p. 223]
[p. 224]
[p. 225]
[p. 226]
1 a. u. 575.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.