previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

27. censores eo anno creati Q. Fulvius Flaccus et A. Postumius Albinus legerunt senatum; princeps lectus M. Aemilius Lepidus pontufex maximus. [2] [p. 54] de senatu novem eiecerunt. insignes notae fuerunt M. Corneli Maluginensis, qui biennio ante praetor in Hispania fuerat, et L. Corneli Scipionis praetoris, cuius tum inter civis et peregrinos iurisdictio erat, et L. Fulvi, qui frater 1 germanus et, ut Valerius Antias tradit, consors etiam censoris erat. [3] consules votis in Capitolio nuncupatis in provincias profecti sunt. ex iis M. Aemilio senatus negotium dedit, ut Patavinorum in Venetia seditionem conprimeret, quos certamine factionum ad intestinum bellum exarsisse et ipsorum legati adtulerant. [4] legati, qui in Aetoliam ad similis motus conprimendos ierant, renuntiarunt coerceri rabiem gentis non posse. Patavinis saluti fuit adventus consulis; neque aliud quod ageret in provincia cum habuisset, Romam rediit. [5] [p. 55] censores vias sternendas silice in urbe, glarea extra urbem substruendas marginandasque primi omnium locaverunt, pontesque multis locis faciendos; et scaenam aedilibus 2 praetoribusque praebendam, [6] et carceres in circo, et ova ad notas curriculis numerandis ... dam, et metas trans ... et caveas ferrea ... intromitterentur ... feriis in monte Albano consulibus, [7] [p. 56] et clivom Capitolinum silice sternendum curaverunt, et porticum ab aede Saturni in Capitolium et ad senaculum ac super id curiam. 3 et extra portam Trigeminam emporium lapide straverunt stipitibusque saepserunt, [8] et porticum Aemiliam reficiendam curarunt, gradibusque ascensum ab Tiberi in emporium fecerunt. [9] et extra eandem portam in Aventinum porticum silice straverunt eteo publico ab aede Veneris fecerunt. [10] idem Calatiae et Auximi muros faciendos locaverunt; venditisque ibi publicis locis pecuniam, quae redacta erat, tabernis utrique foro circumdandis consumpserunt. [11] [p. 57] et alter ex iis Fulvius Flaccusnam Postumius nihil nisi senatus Romani populive iussu se locaturum ipsorum pecunia ... — Iovis aedem Pisauri, et Fundis, et Potentiae etiam aquam adducendam, et Pisauri viam silice sternendam, et Sinuessae 4 [12] magalia addenda ... aviariae in his et cloacas ... et murum circumducendum et forum porticibus tabernisque claudendum et Ianos tris faciendos. [13] haec ab uno censore opera locata cum magna gratia colonorum. moribus quoque regendis diligens et severa censura fuit. multis equi adempti.

1 a. u. 580.

2 a. Ch. 174.

3 a. u. 580.

4 a. Ch. 174.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, 1880)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (Latin, Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus Summary (English, Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus English (William A. McDevitte, Sen. Class. Mod. Ex. Schol. A.B.T.C.D., 1850)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus English (Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
hide References (40 total)
  • Commentary references to this page (4):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.22
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.10
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.28
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.32
  • Cross-references to this page (28):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (8):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: