Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
38. cum prope continuato agmine irent, praegressus
Tullius ad caput Ferentinum, ut quisque veniret,1 primores eorum excipiens querendo indignandoque, [p. 342]
et eos ipsos sedulo audientes secunda irae verba et2 per eos multitudinem aliam in subiectum viae campum deduxit.
[2]
ibi in contionis modum orationem exorsus, “ut omnia,” inquit, “obliviscamini alia, veteres populi Romani iniurias cladesque gentis Volscorum,3 hodiernam hanc contumeliam quo tandem animo fertis, qua per nostram ignominiam ludos commisere?
[3]
An non sensistis triumphatum hodie de vobis esse? vos omnibus, civibus, peregrinis, tot finitimis populis, spectaculo abeuntes fuisse, vestras coniuges, vestros liberos traductos per ora hominum?
[4]
quid eos qui audivere vocem praeconis, quid qui nos
videre abeuntes, quid eos qui huic ignominioso agmini fuere obvii existimasse putatis, nisi aliquod
profecto nefas esse, quod, si intersimus spectaculo,
violaturi simus ludos piaculumque merituri, ideo nos
ab sede piorum, coetu concilioque abigi?
[5]
quid
deinde? illud non succurrit, vivere nos quod maturarimus proficisci? si hoc profectio et non fuga
est. et hanc urbem vos non hostium ducitis, ubi si
unum diem morati essetis, moriendum omnibus fuit?
bellum vobis indictum est, magno eorum malo qui
indixere, si viri estis.”
[6]
ita et sua sponte irarum
[p. 344]
pleni et incitati domos inde digressi sunt4 instigandoque suos quisque populos effecere ut omne Volscum nomen deficeret.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

